Index   Back Top Print

[ LA ]

LITTERAE SSMI D. N. LEONIS PAPAE XIII
AD MINISTRUM GENERALEM ORDINIS FRATRUM MINORUM
DE DOCTRINA DIVI THOMAE AQUINATIS SEQUENDA*

 

Nostra erga Fratres Minores pridem sane suscepta ac multis iam testata rebus voluntas, quo modo fecit Nos ad ea cogitanda ac sancienda alacriores, quae vobis plurimum intelligebamu s profutura, ita nunc permovet ut cursum rerum vestrarum rationemque universae disciplinae studioso sequamur animo. Nihil enim tam avemus, quam ut Franciscanus Ordo, tot praesertim meritis tantoque nomine, florere sine ulla temporis intermissione pergat, imo communium custodia legum virtutumque et studiorum optimorum laude, Deo auxiliante, crescat: atque ita quidem, ut non sibi consulat uni, sed opes doctrinae, virtutis, sollertiae suae in communem hominum afferat fructum atque utilitatem. Quamobrem nonnulla visum est his litteris attingere utilia factu. Ad haec te, qui magistratum Ordinis maximum geris, volumus pro tua prudentia diligenter attendere.

De studio maiorum disciplinarum satis commonstrant Litterae Nostrae Encyclicae Aeterni Patris, qua sit ingrediendum via. Discedere inconsulte ac temere a sapientia Doctoris angelici, res aliena est a voluntate Nostra eademque plena periculi. Perpetua quidem sunt humanae cogitationis itinera, augeturque accessionibus fere quotidianis scientia rerum ac doctrina : quis autem nolit his rebus sapienter uti, quas recentiorum pariat eruditio et labor? Quin imo adsciscantur hinc libenter quae recta sunt, quae utilia, quae veritati divinitus traditae non repugnantia: sed qui vere philosophari volunt, velle autem potissimum debent religiosi viri, primordia ac fundamenta doctrinae in Thoma Aquinate ponant. Eo neglecto, in tanta ingeniorum licentia, pronum esse in opinionum portenta delabi atque ipsa rationalismi peste sensim afffari, nimium iam res, et facta testantur. Quid si eiusmodi aliquid in eos obrepat, quibus officium sit instituere cupidam religiosae professionis iuventutem ? Sanctum itaque sit apud omnes beati Francisci alumnos Thomae nomen : vereanturque non sequi ducem, quem bene scripsisse de se Iesus Christus testabatur.

Dein nihil esse vides, quod fidei christianae tam vehementer intersit, quam explanari probe ac fideliter, ut oportet conscripta divino Spiritu afflante volumina. Habenda ratio et diligentia est in re tanti momenti, ne quid, non modo superbia, sed ne levitate quidem animi imprudentiave peccetur : in primisque ne plus aequo tribuatur sententiis quibusdam novis, quas metuere satius est, non quia novae sunt, sed quia plerumque fallunt specie quadam et simulatione veri. Adamari hac illae coeptum est, vel a quibus minime debuerat, genus interpretandi audax atque immodice liberum : interdum favetur etiam interpretibus catholico nomine alienis, quorum intemperantia ingenii non tam declarantur sacrae litterae, quam corrumpuntur. Cuiusmodi incommoda in malum aliquod opinione maius evasura sunt, nisi celeriter occurratur. Omnino postulant eloquia Dei a cultoribus suis iudicium sanu m ac prudens : quod nullo modo poterit esse tale, nisi adiunctam habeat verecundiam modestiamque animi debitam. Id intelligant ac serio considerent, quicumque pertractant divinos libros : iidemque meminerint, utique habere se quod in his studiis tuto sequantur, si modo audiant Ecclesiam ut debent. Nec silebimus, Nos ipsos per Litteras Providentissimus Deus, quid hac de re sentiat, quid velit Ecclesia, dedita opera docuisse. Praecepta vero et documenta Pontificis maximi negligere, catholico homini licet nemini.

Cum notitia rectaque intelligentia Scripturarum magnopere coniunctum illud est, versari sancte et utiliter in ministerio verbi. Tu vero in hoc genere, quantum vigilando conandoque potes, ne patiare quicquam vitii Sodalibus tuis adhaerescere : sed enitere et perfice, ut quae sacrum Consilium negotiis Episcoporum atque Ordinum religiosorum praepositum, non multos ante annos, datis in id litteris, monuit et praecepit, omnia inviolate serventur. Finis est eloquentiae sacrae eorum salus qui audiunt : quare tradere praecepta morum, vitia coarguere, mysteria cognitu necessaria ad vulgi captum explanare, hoc munus, haec suprema lex est. Nihil in praeconibus Evangelii tam absonum, quam in aliena dicendo, excurrere, materiamve ad explicandum sumere aut levioris momenti, aut otiosam, aut altius petitam: qua ratione obstrepitur quidem paulisper auribus, sed nihilominus ieiuna, quam venerat, multitudo dimittitur. Erudire, permovere, convertere ad meliora animos velle debent, qui ad concionandum pro potestate sacra accedant: quod tamen assequi, nisi diligenti praeparatione adhibita, nullo pacto queunt. De Minoribus igitur tuis, quicumque id muneris malunt attingere, tu dabis operam ut instruant atque ornent singuli sese, priusquam aggrediantur, adiumentis praesidiisque necessariis, studio rerum atque hominum; cognitione theologiae, arte dicendi, et quod caput est, suorum observantia officiorum et innocentia vitae : is enim recte et cum fructu vocat alios ad officia virtutum, qui cum virtute vivat ipse quique facile possit mores suos exponere, tamquam speculum, multitudini.

Virtutem autem vestram beneficam valde velimus, quod alio loco idem diximus, coenobiorum praetervehi terminos, ac bono publico manare latius. De beato Francisco Patre deque alumnis eius praestantissimis memoriae est proditam, se totos populo dedere, et in salute publica operam ponere acri diligentia solitos. Circumspice nunc animo res atque homines: plane reperies, tempus vobis esse idem illud repetere institutum, et exempla moremque antiquorum animose imitari. Nam si alias unquam, certe quidem hoc tempore magna ex parte nititur in populo salus civitatum : ideoque nossee proximo multitudinem, ac tam saepe non inopia tantummodo et laboribus, sed insidiis et periculis undique circumventam amanter iuvare docendo, monendo, solando, officium est utriusque ordinis clericorum. Nosque ipsi si litteras encyclicas de Secta Massonum, de conditione opificum, de praecipuis civium christianorum officiis, aliasque generis eiusdem ad Episcopos dedimus, populi potissimum gratia dedimus, ut scilicet ex iis sua metiri iura et officia, sibique cavere et saluti suae recte consultum velle disceret. Bene autem de communibus rebus merendi non exiguam praebet facultatem Franciscanus Ordo Tertius: qui si excitare christianos olim spiritus, atque alere passim virtutis amorem et pietatis artes commode potuit: si saepe etiam ad mansuetudinem, concordiam, tranquillitatem per turbolenta tempora valuit, quid ni similium bonorum renovare queat ubertatem veterem? Certe studia hominum multo maiora movebit, si praecones atque adiutores industrios maiore numero habuerit: qui propagare sodalitium nitantur, qui naturam eius, mitesque leges ac sperata benefacta in conspicuo ponant: idque praedicatione, scriptis editis, conciliis identidem habendis, ratione denique omni, quaecumque e re esse videatur. In hoc certe nec unquam fuit iners opera vestra, nec est: verumtamen memineritis, requiri a vobis curam constantem studiumque progrediens: nam quorum e sinu effloruit salutare institutum, eo  decet maxime omnium pro eius conservatione et propagatione contendere.

Horum adipiscendorum bonorum quae tibi diligentissime commendamus, copia vobis nunc maior est, quia coalito in unum velut corpus Ordini firmitas et robur accessit. Accedat munere beneficioque divino stabilitas concordiae, caritas mutua, servandaeque disciplinae communis summum in unoquoque studium; Dicto audientes praepositis suis, iuniores nitantur quotidie in virtute proficere: alteque defixum in mente gerant, nihil tam esse perniciosum religioso viro, quam vagari animo solute et oscitanter, vel cogitatione rapie septis coenobii longius. Aetate provecti exemplum perseverantiae impertiant ceteris: nominatim ad ea, quae non ita pridem de Ordine Minoritico constituta sunt, flectant se libenter, non gravate: ea enim sunta, potestate legitima et suo ipsorum bono constituta: omnes autem in id toto pectore incumbite, ut per bona opera certam vestram vocationem et electionem faciatis.

Auspicem divinorum munerum benevolentiaeque Nostrae testem tibi universisque Minoribus Apostolicam benedictionem peramanter impertimus.

Datum Romae apud S. Petrum die XXV Nov. an. MDCCCXCVIII, Pontificatus Nostri vicesimo primo.

 

 LEO PP. XIII


*ASS, vol. XXXI (1898-1899), pp. 264-267.



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana