Index   Back Top Print

[ LA ]

LITTERAE IN FORMA BREVIS SSMI. D. N. LEONIS XIII
AD EMUM. ARCHIEPISCOPUM MEDIOLANENSEM
QUOAD INTERESSENTIAM COMITIIS AD ORATORES POPULI ELIGENDOS*

 

Dilecte fili noster, salutem et apostolicam benedictionem.

Quas Tu caeterique provinciae Antistites ad nos communiter dedistis litteras post Rhaudiensem conventum, magna animi voluptate perlegimus. Fuerunt nimirum illae praeclarum argumentum tum observantiae, qua desideriis Nostris obsecundans, tum studii, quo utilitates vestrarum ecclesiarum provehitis assidue. Quod quidem studium eo imprimis adhiberi ex optamus, ut maximi obedientiae officium a fidelibus fiat erga Sedem hanc Apostolicam. Doluimus enim fuisse quosdam, ac porro esse, qui catholicis suadere sint ausi, ut decretum posthabeant, quo Nos iamdiu ediximus non expedire interesse comitiis ad oratores populi eligendos. Hi sane Nostrae et Sedis Apostolicae conditio quae modo sit, vel omnino ignorant, vel, contra officium, praetereundum existimant. Instent igitur et perficient Episcopi, ut mandatis hisce Nostris pareatur sancte; quae enim suaserunt rationes et maximi momenti sunt et integrae adhuc vigent, neque adiunctis ullis extenuantur.

Nihil plane dubitandum quin Deus industrias vestras sit amplissime fortunaturus. Ut tam coelestia munera vobis gregibusque vestris uberius conciliemus, Nos gratias de officio vestro agentes, tibi ceterisque Episcopis ac fidelibus cuique creditis apostolicam benedictionem peramanter in Domino impertimus.

Datum Romae, apud S. Petrum die VIII Iunii MCM Pontificatus Nostri anno vigesimo tertio.


LEO PP. XIII


*ASS, vol. XXXIV (1901-1902), pp. 3-4.



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana