Index   Back Top Print

[ LA ]

LITTERAE IN FORMA BREVIS SSMI. D. N. LEONIS XIII,
QUARUM OBIECTUM EST TRANSLATIO CORPORIS S. AUGUSTINI
AD BASILICAM S. PETRI IN CAELO AUREO CIVITATIS PAPIENSIS*

LEO PAPA XIII

AD FUTURAM REI MEMORIAM

 

Venerabilis Frater Augustinus Episcopus Papiae una cum dilectis filiis Eremitis Ordinis S. Augustini Papiae consistentibus supplices Nobis preces nuper admovit, ut mortales S. Augustini reliquiae ad instauratam refectamque S. Petri in caelo aureo Basilicam, pristinum requietis locum, facta a Nobis facultate, transferantur. Id vero ne ipsi temere efflagitare videantur, totam sanctarum exuviarum historiam retexunt, quam placet Nobis summatim attingere. Quum itaque Beatus Augustinus Ecclesiae Doctor, e corporis vinculis tamquam ex carcere evolavit, caeloque potitus est, Hippone in Ecclesia Cathedrali Deo sacra in honorem S. Stephani protomartyris, corpus a discipulis peramanter est compositum, ubi diuturna in pace conquievit. Sed quum Trasamandus, Vandalorum Rex arianus, crudeli contra catholicos homines excitata persecutione, Fulgentium Episcopum Ruspensem et cum eo quamplurimos Episcopos, Presbyteros, Clericos, Monachos aliosque Christianos ex Africa in proximam Insulam Sardiniam commigrare atque exulare iussisset; illi ne tantus thesaurus in rapaces adversariorum manus veniret, Augustini corpus aliasque Sanctorum reliquias in Sardiniam secum transvexerunt. In ea annos circiter ducentos et viginti beatae illae exuviae prodigiis claruerunt, quibus et fama sanctitatis optimi Antistitis, et veritas reliquiarum est probata et confirmata. Cum autem haud multo post ingens atque effera Saracenorum multitudo Sardiniam pervaderei, atque, ut mos erat eorum, omnia vastatum iret, et ipsum sepulchrum S. Augustini violaret, Luitprandus, Longobardorum Rex pientissimus, ob singularem quo ferebatur in Augustinum amorem viros primarios gentis suae magna cum auri argen tique vi mox Sardiniam in insulam transmisit, Sancti Doctoris corpus pretio redempturos. Legati Longobardi rem, quam curari ab ipsis Rex voluerat, optime gesserunt, et sanctis exuviis navigio impositis unius diei ac noctis spatio sospite cursu Ianuam pertingunfc. Quo nuntio nuntiato Rex ipse, cum optimatibus et viris Principibus, cum omnibus regni Episcopis et universo clero usque ad fines agri Derthonensis processit, positisque regiae dignitatis insignibus, magna animi submissione pronusque in obsequium sacras Reliquias, tamquam oblatum sibi Dei munus, est veneratus. Vere dici poterat de Augustini corpore « ossa eius visitata sunt, et post mortem prophetaverunt »: multa enim fuerunt portenta et prodigia, quibus voluit Deus famuli sui mortales reliquias illustrare. Simul ac Regis adventus cum sanctis spoliis in Urbe Ticinensi est nuntiatus, tota civitas prope convulsa sedibus suis ad suscipiendas complectandasque Augustini exuvias obviam sese effundit, hymnos et cantus solvit, ea laetitia gestiens, qua, si Rex confecto bello ex hostibus formidolosis triumphum ageret. Papiae in templo S. Petri in caelo aureo Luitprandus Augustini reliquias composuit, in eo nimirum templo quod, a parentibus suis olim fundatum et dotatum, ipse munifice instauraverat, excoluerat, continenti monasterio et redditibus liberaliter auxerat. Ibi usque ad annum christianum millesimum sexcentesimum nonagesimum quintum beatissimum corpus, oculis quidem Christianorum subductum sed miraculorum fama illustratum, iacuit cum civium, tum externorum veneratione cultuque celebratum : verum eo ipso anno feliciter repertum et post longum iudicium et diuturnas investigationes et a Francisco Episcopo Papien. et ab Decessore Nostro Benedicto XIII anno MDCCXXVIII recognitum, sub ara maxima eiusdem templi ad Basilicae Minoris dignitatem evecti, illustri decorata monumento, requievit. Deinde Basilica ob vetustatem fatiscente, ac prope collapsa, prius in templum Iesu nomini sacrum, postea in Basilicam Papiae Cathedralem anno MDCCXCIX rite translatum est. Ibidem anno MDCCCXXXII auctore Episcopo Aloisio Tosi aedicula extructa est, in eaque marmoreum monumentum, quod in honorem Patris sui Legiferi Ordo Eremitarum S. Augustini affabre perficiendum curaverat, quodque hominum iniuria, iniuriaque temporum et rerum disiectum erat, repositum est: inde anno insequenti auctoritate et iussu Pontificis Maximi Gregorii XVI Decessoris Nostri, sanctae Augustinae reliquiae denuo recognitae et confirmatae, ex veteri cupressina in novam urnam aere inaurato conflatam sub instaurato monumento collocatae sunt. Anno autem MDCCCCLXXXIV hodiernus Antistes Papiae nactus occasionem instaurationis Basilicae Cathedralis, ob quam Sancti cineres et ossa suo loco removeri debuerunt, impetrata a Nobis venia, tum authenticam inspectionem et recognitionem confecit, tum urnam argenteis ornamentis, conferente etiam sumptum Capitulo Cathedralis, decoravit. Quum vero nunc vetustissima Basilica S. Petri in caelo aureo, olim labefactata et pene eversa, ad pristinam firmitatis speciem sit revocata, et catholico cultui restituta, et cum Eremitae Ord. S. Augustini continentis Monasterii suo quodam iure Reliquias Patris sui Legiferi reposcant, et Venerabilis Frater Episcopus Papiae consilio suo ac prudentia omnia caverit et omnia providerit, ut Sancti Doctoris lipsana convenienter pristino sepulchri loco restituantur, Nos libenter sinimus, ut ille sacrarum exuviarum thesaurus in Basilicam S. Petri in caelo aureo transferatur; quapropter Apostolica potestate Nostra per praesentes litteras, servata semper apud Nos et hanc Apostolicam Sedem auctoritate earumdem reliquiarum, ita ut nemini omnium eas surripere et possidere ius sit, facultatem facimus, sacras Beati Augustini Pontificis et Doctoris reliquias a Cathedrali templo ad refectam et restitutam S. Petri in caelo aureo Basilicam transferendi. Volumus tamen et Apostolica auctoritate Nostra decernimus, ut Basilica S. Petri, quae Ordini Eremitarum S. Augustini cum exemptione huic Ordini concessa committetur, id habeat oneris, ut Curioni urbanae Ecclesiae S. Mariae de Monte Carmelo fas sit eam adire, ut inde SS. Viaticum ad proximos Parochianos aegrotos deferendum accipiat; ut translatio sacrarum Reliquiarum declaretur concessa ea conditione, qua, si forte Basilica S. Petri in caelo aureo cultui subtrahatur, vel Eremitae Ordinis S. Augustini inde gravi qualibet causa secedant, iterum illae ad Cathedralem Basilicam reducantur; ut sacri eiusdem thesauri, qui tribus clavibus custodiri assolet, clavem unam ipsi Religiosi Eremitani habeant; alteram Episcopus cum Capitulo Cathedralis; tertiam magister seu praeses municipii Papiensis, id quod Benedictus XIII Pontifex Maximus largitus est: ut Episcopo et Capitulo Cathedralis ius asseratur accedendi collegialiter quotannis ad Basilicam S. Petri, ut ibidem solemnis in honorem S. Augustini Missa peragatur; ut demum Episcopus pro tempore, quoties publica aliqua causa aut occasio se offerat, ad eandem Basilicam vel dioecesanas peregrinationes decernere, vel ipsemet se conferre ob sacram aliquam functionem solemnem possit. Decernentes has Nostras litteras firmas, validas et efficaces existere et fore, suosque plenarios et integros effectus sortiri et obtinere, illisque ad quos spectat et spectare poterit in omnibus plenissime suffragari, sicque in praemissis per quoscumque Iudices ordinarios et delegatos iudicari et definiri debere, atque irritum esse et inane, si secus super his a quoquam quavis auctoritate scienter vel ignoranter contigerit attentari. Non obstantibus Constitutionibus et Ordinationibus Apostolicis ceterisque speciali licet et individua mentione ac derogatione dignis contrariis quibuscumque.

Datum Romae apud S. Petrum sub annulo Piscatoris die XIV Septembris MCM. Pontificatus Nostri Anno Vigesimo tertio.

De speciali mandato SSmi.

ALOIS. CARD. MACCHI.

 


*ASS, vol. XXXIII (1900-1901), pp. 198-201.



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana