Index   Back Top Print

[ LA ]

LITTERAE SS.MI D. N. LEONIS XIII
AD ABBATEM MONASTERII OLINDENSIS
VICARIUM GENERALEM
CONGREGATIONIS BENEDICTINAE IN BRASILIA*

 

Dilecte Fili, Salutem et Apostolicam Benedictionem.

Alias iam, et voce et scriptis, speciatim vero in Litteris « Ex quo primum » die 25 Aprilis 1895 datis, Nostram significavimus iucunditatem animi, ob instaurationem Benedictini Ordinis in Brasilia feliciter coeptam, simulque promptam commendavimus voluntatem, qua Tu, dilecte fili, ceterique Beuronensis Congregationis sodales, illud opus aggressi fuistis.

Magis porro laetati sumus, quum, Te nuper referente, didicimus, sollertiae vestrae industriis adeo prospere cessisse, ut tam brevi annorum cursu tria monasteria, Olindense videlicet, Bahiense, ac Paulianum disciplinae regulari fuerint reddita; novum in statu Cearensi coenobium, ob aëris salubritatem adolescentium monachorum valetudini aptius e fundamentis conditum; domus alia operariis ac mediis pro brasilica missione comparandis in Belgio erecta; agmen denique satis frequens tum tironum tum sacerdotum in antiqua Brasilicae Congregationis monasteria remearit.

De hisce omnibus hucusque gestis igitur gratulamur libenter, tum Tibi, dilecte Fili, tum Abbati Generali Congregationis Brasilicae, tum etiam religiosis Beuronensibus.

Etsi vero Nos minime lateat quae quantaque tibi superanda adhuc maneant in praeclari operis prosecutione, tamen de tua alacritate confidimus fore, ut demandatum munus forti, quo soles, animo urgeas, feliciterque perficias.

Quod, ut facilius assequi possis, charitatem tum Beuronensium Abbatum, tum fidelium hortamur, illorum, ut tibi idoneos adiutores suppetant; horum vero ut stipem operi necessariam liberali manu conferant.

Testem denique peculiaris Nostrae benevolentiae, Abbati Generali, universisque Sodalibus Congregationis Brasilicae ac Tibi, Apostolicam Benedictionem peramanter impertimur.

Datum Romae apud S. Petrum, die XIX Decembris MCM, Pontificatus Nostri anno vicesimo tertio.

 

LEO PP. XIII


*ASS, vol. XXXIII (1900-1901), p. 348.



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana