Index   Back Top Print

[ LA ]

LITTERAE IN FORMA BREVIS SSMI D. N. LEONIS XIII,
OCCASIONE ANNI CENTESIMI AB INSTITUTIONE NOBILIS COHORTIS
SACRATISSIMUM PRINCIPEM PROTUENTIS*

 

Dilectis Filiis Protectoribus Nostri Lateris Merentibus et Emeritis.

Dilecti filii, salutem et Apostolicam benedictionem. Saecularis eventus faustitas, quae nobilem cohortem vestram hisce diebus laetitia merito perfundit, non ita cadit in rationem rerum vestrarum, ut Nos etiam quodammodo non attingat, et ad iucundos animi sensus non commoveat. Respicientes enim Nos spatium praeteriti temporis, et memoria repetentes varia rerum eventa, quae huic Apostolicae Sedi, Deo volente, vel secunda vel adversa acciderunt, animadvertimus vestros in munere decessores, quorum non pauci erant vobiscum cognatione et affinitate coniuncti, in assignata sibi a Pontifice statione digne permansisse. Enimvero undevigesimo ineunte saeculo, cum nonnulli Quiritium Optimates quo obsequium studiumque suum difficillimis Ecclesiae temporibus Romano Pontifici testarentur, enixe peterent a regnante Decessore Nostro Pio VII, ut se in numerum veterum excubiarum adsciscere vellet, et ille Pontifex libenter eorum optatis obsecundans in locum praetoriae Equitum turmae eos nobiles viros volens lubensque sufficeret, repente foeda illa tempestas coorta est, qua fortuna Apostolicae Sedis, mox ad pristinum decus et splendorem reditura, iacuit aliquandiu inclinata ac pene eversa. Id temporis, ut memoriae posterorum proditum est, novi Equites, licet in militia tyrones, illustre dederunt specimen fidelitatis et virtutis: maluerunt enim in Urbanam Arcem, quasi mancipi a, detrudi, quam ab observantia desciscere, et fidem Pontifici semel datam violare. Cuius quidem laudis nemo vestrum est, dilecti filii, qui non sentiat quodammodo se esse participem, ideoque vos omnes saecularia istiusmodi solemnia, velut gentilitia sacra, laeti factitatis. Quae virtus et fides in posterioribus etiam rebus gestis et in recentioribus Ecclesiae acerbitatibus et luctibus luculenter apparuit, et Nos pro certo habemus fore ut unusquisque vestrum, si res postulet, eandem religionem Nobis, eandem fidem servet, ac maiores vestri praestiterunt et paris virtutis edat exempla. Ad Nos quod attinet, Decessorum Nostrorum supra dicti Pii VII, Leonis XII, Gregorii XVI, et Pii IX , qui ordinem vestrum non paucis auxere iuribus et honoribus, vestigiis insistentes, volumus ut etiam per Nos aliqua vobis honorum fiat accessio. Quapropter ne memoria huius fausti eventus, ut assolet, in rebus humanis, cito intereat, singulari mnemosyno vos omnes donandos censuimus, quod vobis de Petri Cathedra, de Nobis egregie semper meritis, paternam etiam benevolentiam Nostram cumulate testetur. Volumus igitur et Apostolica Nostra auctoritate decernimus, ut proprium confitetur ex argento numisma, cuius adversa pars Nostram imaginem referat dextrorsum respicientem, aversa duos habeat oleae et quercum ramos, quibus in mediis legatur titulus « - Leo XIII. P. M. - Custodibus. Corporis. Nobilibus - Anno. C. - Ab. Eorum. Cohorte - A. Pio VII. Dee. Suo - Constituta - ». Peculiari huiusmodi honoris insigni, quod a taenia serica, alternis distincta lineis caeruleis et rubris, dependeat, decoretur pectus Protectorum omnium Nostri lateris, et eorum nimirum, qui hoc honorifico munere funguntur, et eorum, qui illo, dum sivit aetas, perfuncti sunt. Haec ultro concedimus non obstantibus contrariis quibuscumque. Datum Romae apud Sanctum Petrum sub Annulo Piscatoris die 11 maii 1901. Pontificatus Nostri Anno Vicesimo quarto.

ALOIS. CARD. MACCHI

 


*ASS, vol. XXXIII (1900-1901), pp. 449-450.



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana