Index   Back Top Print

[ LA ]

SANCTISSIMI DOMINI NOSTRI
LEONIS
DIVINA PROVIDENTIA
PAPAE XIII
LITTERAE

DE SEMINARIO CLERICORUM
ATHENIS INSTITUENDO*

 

Urbanitatis veteris Grecia lumen atque omnium mater artium, post tot rerum casus ac tantas varietates fortunae, nihil tamen consenuit in memoria atque admiratione hominum; immo potius nemo adeo agrestis est, quin eius magnitudine gloriaque cogitanda moveatur. Nobis profecto graii generis insidet in animo non memoria solum cum admiratione coniuncta, sed plane caritas, eaque vetus. Mirari ab adolescentia assuevimus ionias atticasque litteras, maximeque illam veri investigandi scientiam, in qua valuerunt principes philosophorum vestrorum usque adeo, ut mens humana longius progredi solo naturae lumine nequaquam potuisse videatur. Ista quanti sit apud Nos sapientia graecorum, satis declarat cura diligens et multiplex, quam in restituenda celebrandaque Doctoris angelici philosophia ex hoc Pontificatus fastigio posuimus. Nam si de gloria sapientum virorum magnam partem, nec sane iniuria, capiunt ii, quorum secuti disciplinam magisteriumque sint in adipiscenda sapientia, certe honorem Aristoteli vestro iudicabimur habuisse hoc ipso quod honore affecimus beatum Thomam Aquinatem,e discipulis magnisque sectatoribus Aristotelis facile praestantissimum. — Quod si de re Christiana loquimur, numquam non probata Nobis graeca disciplina sacrorum in ceremoniis ritibusque religiosis, quos a maioribus acceptos caste curat Graecia custodiendos, Nos quidem effigiem moris antiqui et iunctam varietati maiestatem vereri semper consuevimus. Cumque ritus istos et aequum sit et expediat, uti sunt, ita manere integros, idcirco urbanum Collegium alumnorum ritu groeco, a magno Athanasio nuncupatum, ad institutum revocavimus formamque pristinam. Similique ratione, quotquot graeca Ecclesia Patres Doctoresque tulit, tulit autem Dei benefìcio complures et magnos, eorum in Nobis omnium reverentiam debitam cum aetate adolevisse putatote. Quid est quod Cyrillum et Methodium in maiore lumine atque in amplioris honoris gradu collocari, vix prope inito Pontificatu, placuit? Voluimus, pietate ducti, virtutes utriusque eorum recteque facta ab oriente ad occidentem notiora fieri, ut qui de catholico nomine universe meruissent, ab universitate catholicorum augustius colerentur. — E decessoribus autem Nostris ne putetis parum Nos eorum memoria delectari, quibus ortum et genus Graecia dederit. Imo vero mire affìcimur erga illos, nec raro Nobiscum revolvimus quam sapienter christianam rempublicam per adversa atque aspera, ut temporibus illis, gradientem iuverint, auxerint: quam fortiter magna pars, ut Anacleto, ut Telesphorus, ut Hyginus, post gloriosos labores defuncti martyrio. Quamquam, ut vera fateamur, vix unquam contingit graecos origine Pontifices recordari, quin moerens et cupiens anquirat animus magnum quiddam sequioris aevi calamitate deperditum: priscam illam dicimus intactam a dissidio conjunctionom, quacontinebantur sahitariter grœci latinique interse tum, cum, qua pars terrarum Socratem et Platonem genuisset, ab ea ipsa saepe arcesserentur qui Pontifices maximi fierent. Mansisset plurimorum magnorumque communio bonorum si concordia mansisset.

Utcumque sit, nullo modo despondere animum veteris recordatione memoriae, sed potius excitari necesse est ad salutarem vigilantiam, ad fructuosos labores. Vos quidem pergite, venerabiles fratres, episcopale munus fungi sollerter, ut facitis: date operam ut quotquot sacrae potestati vestra parent, sentiant quotidie magis quid ab ipsis postulet catholica professio, vestroque discant exemplo debitam patria, caritatem cum fidei sancta amore studioque coniungere. Ad Nos quod attinet, rem apud vos catliolicam tueri, conservare, munire firmiter, quantum opera et contentionc possumus, studebimus. Hoc animo consilioque, quia probe intelligimus plurimum proesidii ad mores, ad disciplinam civilem, ad ipsum catholici nominis decus in institutione animorum esse ingeniique artibus positum, conferre aliquid conati iam sumus in eruditionem adolescentis aetatis, condito Athenis aliquot ante annos Lyceo, in quo iuventuti catholicae copia esset dare operam litteris, in primisque linguam percipere, quae Homero Demosthenique pertractata tantum habuit ab utroque luminis. Modo communes litterae vestrae, die IX Septembris datae, aliud quippiam suadent non absimili genere ibidem inducere, quo adolescentium clericorum eruditioni consulatur. Nostram habetis consentientem sententiam: nimirum perutile perque opportunum iudicamus, domicilium istud litterarum Atheniense, quod diximus, sacrorum quoque alumnis patere, qui scilicet tradant ibi se politiori humanitati colendos, nec theologiam, nec philosophiam prius attingant, quam sermonem patrium patriasque litteras in ipsa civitate principe penitus arripuerint. Qua ope et tuebuntur profecto melius dignitatem ordinis sui, et in muneribus sacris multo versabuntur utilius. Quamobrem consilium libentes cepimus, in ipsis Lycei supradicti aedibus, uti vobis videtur, Seminarium constituere adolescentibus clericis ritu latino, genere graeco nec exceptis ceteris graeco sermone orientalibus. Totius rationem operis temperationemque instituti, Nostrum erit, dandis in eam rem litteris, alias describere.

Ceterum, respicientes paulisper animo, in Pontificibus superioribus eamdem, quam in Nobis, voluntatem reperietis fuisse, nec eos officium ullum, quod genti vestrae profuturum videretur in eorumque potestate esset, praetermisisse. Sic Pium V historia testatur ex eo foedere principum christianorum, quod ad Echinadas insulas tam magnifice triumphavit, hunc fructum capere voluisse, ut non modo Italiam tueretur, sed etiam ut Graeciam universam liberaret, usque adeo de re publica deque salute graecorum Pontifex sanctissimus laborabat. Quod si spes hominem et conata sua fefellerunt, at certe magnum illud consilium fuit et plenum caritatis, nec stetit per eum quominus eveniret. Multo autem recentiore memoria, cum dominatum externum depellere et suum vindicare ius patres vestri contenderent, quot ea tempestate vertere solum coactis perfugium tutum romanae civitates praebuere! Nec ii poterant accipi a Pio VII liberalius, quippe qui et patere fines principatus sui extorribus iussit, et studuit praeterea omni, qua posset, ope et ratione succurrere.

Ista quidem non aliam ob causam commemorantur hoc loco, nisi quo ex hac ipsa consuetudine bevolentiae germana indoles romani pontificatus consiliaque vera cernantur. Praeiudicatae opiniones, quas olim flebilium casuum vis quaedam inseverit, quidni, auxiliante Deo, sensim cedant veritati? Resa aequo animo iudicioque integro aestimantibus facile appareat, nihil esse gentibus orientalibus redintegranda cum romana Ecclesia concordia metuendum: nihil omnino de dignitate, de nomine, de omnibus ornamentis suis decessurum Graeciae: quin etiam non parum et praesidii accessurum et gloriae. Ad florentem rei publicae statum quid aetati Constantinianae defuit? quid tempora Athanasii aut Chrysostomi desidera vere? quibus temporibus sancta apud omnes romani Pontificis potestas erat, eidemque ut beati Petri successori legitimo et, quod consequitur, rectori christianae reipublicae gubernatorique summo oriens perinde atque occidens parebat, idem utrimque sentientibus ac profitentibus animis.

Nos interim, quod et possumus et debemus, commendare gentem vestram universam perseverabimus communi omnium liberatori Iesu Christo, haud frustra, uti confidimus, advocata Virgine Deipara, quam et honorare graeci cultu praecipuo, et usquequaque sanctam appellare venusto nomine verissimaque sententia consuevere.

Divinorum munerum auspicem et benevolentiae Nostrae testem vobis, venerabiles fratres, Clero populoque vestro apostolicam benedictionem peramanter in Domino impertimus.

Datum Roma, apud Sanctum Petrum die XX Novembris An. MDCCCI, Pontiiicatus Nostri vicesimo quarto.

 

LEO PP. XIII


*ASS, vol. XXXIV (1901-1902), pp. 257-260.



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana