Index   Back Top Print

[ LA ]

LEO PP. XIII

EPISTOLA

SS.MI D.N. LEONIS PP. XIII AD MODERATOREM GENERALEM SALESIANORUM,
OCCASIONE EORUMDEM CONVENTUS*
 

 

Dilecte Fili (1), Salutem et Apostolicam Benedictionem.

Cogendum proxime significabas Salesianorum ex omni terrarum orbe conventum, eumque, Deiparae Adiutricis ope suffultum, solemniis iri conclusum declarabas eiusdem magnae Dei Matris insigni corona induendae. Laetabile nobis hoc facinus accidit, quippe et dilecti Filii Nostri Ecclesiae Cardinales et dioecesum Pastores, et viri e sacro Clero ac fideles, quorum pietas ac virtus ad conferenda vobiscum consilia est advocata, non unam praebent sperandorum causam bonorum. Nostram autem expectationem summopere alit Opiferae Virginis praesidium, quam Sodalicio maxime Salesiano adspirantem propitie novimus: planeque idcirco confidimus, magno cum Religionis commodo atque quidem cum institutae a vobis iuventutis emolumento id omne fore extiturum; quod Maria Mater et Virgo tueatur ac muniat.

Auspicem interea coelestium gratiarum Apostolicam Benedictionem tibi ac ceteris, qui in coetum una tecum convenient, peramanter impertimur.

Datum Romae apud S. Petrum die XII Maii MCMIII, Pontificatus Nostri anno vigesimo sexto.

 

LEO PP. XIII

 

(1) Dilecto filio Michaeli Rua
Moderatori Generali Sodalitatis Salesianae
Augustae Taurinorum.


*ASS, vol. XXXV (1902-03), p. 709.



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana