Index   Back Top Print

[ LA ]

LEO PP . XIII

EPISTOLA

QUAM SSMUS D. N. LEO PP. XIII AD E.MUM CARD. FERRARI,
ARCHIEPISCOPUM MEDIOLANENSEM,
ALIOSQUE PROVINCIAE PRAESULES RESCRIBENS MISIT*

 

Dilecte Fili Noster (1), Salutem et Apostolicam Benedictionem.

Communes litteras, quas Raudi in solemnem congregati coetum tu ceterique Mediolanensis provinciae Praesules ad Nos dedistis, haud mediocri animi oblectatione iam pridem legimus. Luculenta enim significatio ibi continebatur tum vehementis studii, quo vestrarum Ecclesiarum bono vigilantes prospicitis: tum constantis obsequii, quo cum Romani Pontificis documentis plane sentitis. Quod a vobis nunciatum est in eo vos pro viribus adlaborare ut christiana plebs, divinae sapientiae exculta praeceptis, melior in dies evadat, id sacerdotalis muneris maximam excipit partem idemque Nobis valde probatur: porro quum magis ovile luporum patet incursibus, eo maior industria in prohibendis periculis est adhibenda pastori. Quum vero certum compertumque sit populum in pastores tamquam in exemplar intueri eorumque mores plus quam praecepta valere, illud in primis earum commendare libet, scilicet quod vobis sancta et esse et futura profiteamini, quae superiori anno de sacrorum alumnis rite instituendis decrevimus. Quippe in tanto bello contra catholicum ministerium undique inflato, curare ut clerici in sacris ephebeis, ad omnem optimam artem compositi, in spem Ecclesiae veluti in viridario succrescant: eo spectare ut sacerdotes a seipsis excultis e tales impertiant qualem Paulus voluit se praebere Titum « in omnibus teipsum praebe exemplum bonorum operum in doctrina, in integritate, in gravitate » ; haec officia praestantissima Episcoporum sunt, quae effuso complectimur animo quibusque magnopere delectamur. Deo igitur confisi pergite incoepta: quod simul seruistis uberem ferat fructum, auspice Apostolica Benedictione, quam paternae benevolentiae Nostrae testem Ubi dilecte fili, ceteris venerabilibus fratribus gregique christiano uniuscuiusque curis commisso peramanter impertimus.

Datum Romae apud S. Petrum, die III Iunii anno MCMIII, Pontificatus Nostri vigesimo sexto.

 

LEO PP. XIII

 

(1) Dilecto Filio Nostro
Andreae Tit. S. Anastasiae
S. R. E. Presb, Card. Ferrari
Archiepiscopo Mediolanensi.


*ASS, vol. XXXV (1902-03), pp. 642-643.



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana