Index   Back Top Print

[ LA ]

LEO PP. XIII

MOTU PROPRIO

MOTU PROPRIO SSMI. D. N. LEONIS PAPAE XIII,
QUO ORDINI BENEDICTINO CONCREDITUR REGENDUM COLLEGIUM ATHANASIANUM;
QUOD ROMAE PATET IUVENTUTI GRAECAE ERUDIENDAE AD SACRA*

 

Sodalium Benedictinorum Ordinem, quem Nos in fidem clientelamque Nostram suscepimus, quam benevolenti amantique animo complecteremur, amplissime superioribus annis testati sumus, quum Anselmianum Collegium in Aventino ab inchoato excitavimus. Quo quidem in opere hoc plane Nobis gratulamur quod fructus iam gigni optimos perspiciamus, quibus Ordo ipse in pristinum decus veteresque laudes restituendus certo praecipiatur.

Iam modo studii Nostri in Benedictinam Familiam propensiorisque voluntatis testimonium mens est praebere aliud : decretum nimirum habemus Collegium Athanasianum, quod iuventuti graecae ad sacra erudiendae in Urbe patet, regendum moderandumque attribuere. Id etenim Collegium, cui Gregorius XIII decessor Noster, ecclesiarum orientalium commodo magnifice prospiciens, in nobilissimo Urbis loco sedes amplas posuit, Nostras ad se curas convertit, quod cum propositis cohaeret maxime, quae Nos diu tenemus ac peragimus in earundem ecclesiarum utilitatem. Siquidem, quum dudum evigilemus enixeque contendamus pro orientalium bono, in spem tum antiquae amplitudinis, tum coniunctionis, eorum qui dissident, cum Romana Ecclesia; permagni plane interest ut, qui e graecis ephebis ad sacerdotium destinantur, quorumque erit sacrorum doctrinis populares imbuere, coniunctionem que Nobiscum vel servatam firmare vel ineundam suadere ac provehere; ii ad fontem ipsum catholicam veritatem hauriant, et unitatis centrum, quod in Sede Apostolica divinitus constitutum est, venerari coram atque adamare adsuescant. Hoc igitur laboris quum Benedictinorum navitati committimus, quod earum Nobis apprime est commendamus ipsis, quantamque in eis habeamus fiduciam diligentiae ostendimus. Quoniam vero, ut Benedictini Ordinis unitati consuleremus aptius, Abbatem Primatem eidem praeficiendum voluimus, eumque sedem Romae perpetuo habere iussimus ; Primati ipsi, qui quoquo tempore fuerit, Graecorum Collegii procurationem, ex peculiari mandato Nostro, Nostroque nomine ac Successorum Nostrorum, gerendam damus, ad nutum videlicet Apostolicae Sedis et ad leges quae infra scriptae sunt.

I. Collegii aedes, quas Gregorius XIII decessor Noster fundavit ; item quae Collegio bona data attributaque fuerunt, erunt, in ditione Pontificum Romanorum perpetuo sint.

II. Primas rectorem, qui Collegio praesit, proponet; eligendi iure Pontifici Maximo reservato. Monachi ceteri, qui Collegio adcenseantur, a Primate destinabuntur.

III. Alumnos cooptandi, item noxios indocilesve abigendi Rectori potestas erit, conscio annuenteque Primate. Monachorum vero erit ad alumnorum disciplinam adhibere curam, magisterio pietatis fungi, ephebos virtutibus, moribus sacerdotio dignis excolere.

IV. Alumni universi, excepto nemine, tum qui litteris dent operam, tum qui in philosophicas ac theologicas disciplinas incumbant, Collegii Urbaniani scholas celebrabunt.

V. Si qui epheborum recens cooptatorum scholis Urbanianis continuo frequentandis haud fuerint; iis erudiendis magisterium in Collegio adsit, quo ad maiora percipenda praeparentur. — Praeterea e Monachis designentur, quibus adiutoribus alumni ea quae in publicis scholis audierint privatim recolant. Item constituantur qui alumnos eosdem in liturgia, patrologia, iure ecclesiastico, quod apud graecos obtinet, demum sermone graeco, tum veteri tum recentiore, quotidiano usu exercendos curent.

VI. Sacra, tam quae in communi alumnorum sacrario, seu domi seu ruri, quam quae in templo Athanasiano fiant, non nisi graecorum ritu atque idiomate peragi fas esto. Eiusdem in perlitando ritus Monachis Collegio addictis copiam damus.

VII. Abbas Primas ad Nos de disciplina alumnorum, de studiis deque re oeconomica, dato libello, quotannis referet: cuius libelli exemplum Cardinali Praefecto Sacri Consilii christiano nomini propagando transmittendum curabimus.

Datum Romae apud S. Petrum die 15 Decembris anno 1897, Pontificatus Nostri vicesimo.

 

LEO PP. XIII


*AAS, vol. XXX (1897-1898), pp. 362-364.



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana