Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

LOMENSIS (ATAKPAMENSIS)

*

EX QUIBUSDAM TERRITORIIS ARCHIDIOECESIS LOMENSIS ALIA CONDITUR DIOECESIS, NOMINE «ATAKPAMENSIS».

 

Quod Sacra christianae fidei propagandae Congregatio faciendum constituit de nova in Toganae Reipublicae territorio condenda dioecesi, visum est Nobis auctoritate Nostra apostolica esse probandum ratumque habendum, qui summopere contendimus ut evangelica Christi lege cuncti homines ubique terrarum illustrentur. Post enim auditos venerabiles Fratres Ioannem Baptistam Maury, Archiepiscopum titulo Laodicensem in Phrygia atque in Africa Occidentali Apostolicum Delegatum, et Robertum Dosseh Anyron, Archiepiscopum Lomensem, eadem Congregatio putavit esse catholicae religioni perutile, si ex dispertita archidioecesi Lomensi nova conderetur ibi locorum Sedes cathedralis, utque huiusmodi sententiae accederemus verbis hodie rogavit dilectus Filius Noster S. R. E. Cardinalis, qui Sacro ei Consilio regendo est praepositus. Qua igitur pollemus in universam Ecclesiam potestate, eorum scilicet consensum supplentes qui hoc super negotio aliquid iuris habeant vel se praesumant habere, sequentia decernimus atque iubemus. Ab archidioecesi Lomensi integrum territorium distrahimus, quod circumscriptiones administrativas, uti dicunt, vulgo Atakpamé, Akposso et Nuatia cognominatas complectitur, ex eoque dioecesim condimus nomine Atakpamensem, quae Sacrae Congregationi de Propaganda Fide, uti hactenus, erit obnoxia, atque metropolitanae Sedi Lomensi ad normam Iuris Canonici subiecta. Sedem suam Episcopus in urbe vulgata appellatione Atakpamé ponat, suique magisterii cathedram in sacra aede Deo dicata in honorem Sacrae Familiae, quam ad gradum dignitatemque templi cathedralis evehimus cum iuribus debitis. Pro Canonicis, usque dum scilicet eorum Collegium per alias sub plumbo Litteras condatur, Consultores dioecesanos idem Episcopus deligat, qui sibi consilio et auxilio assint. Haec quae praescripsimus exsequenda curet venerabilis Frater Ioannes Baptista Maury, quem diximus, vel per se ipse vel per alium delegatum virum, qui sit tamen ecclesiastica dignitate praeditus. Quod si tempore, quo hae Litterae Nostrae ad effectum adduci debeant, alius in Africa Occidentali Delegatum Apostolicum agat, hic mandata Nostra faciat. Qui autem negotium perfecerit congrua documenta exarari iubeat, eaque rite subscripta sigilloque impressa ad Sacram Congregationem de Propaganda Fide quam primum mittere curet. Hanc autem Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus, contrariis minime obstantibus, etiam speciali mentione dignis.

Datum Romae, apud S. Petrum, die undetricesimo mensis Septembris, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo quarto, Pontificatus Nostri secundo.

IACOBUS A. Card. COPELLO 
S. R. E. Cancellarius

 

GREGORIUS P. Card. AGAGIANIAN
S. Congr. Consistorialis a Secretis

 

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

Franciscus Hannibal Ferretti, Protonot. Apost.
Ioannes Calleri, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LVII (1965), n. 6, pp. 439-440

 

© Copyright 1964 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana