Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

URBIS
(TEMPLUM SS. PATRICII)*

TEMPLUM SANCTI PATRICII IN URBE TITULO HONESTATUR CARDINALICIO PRESBYTERALI.

 

Mirifica Ecclesiae catholicae apud omnes gentes prolatatio, Nobis est profecto, qui regimen eius supremum divina voluntate obtinemus, ingentis causa laetitiae. Quoniam autem, ob auctas non solum evangelicae legis disseminandae sed etiam in nostri temporis fidelium mentibus servandae difficultates, maiora in dies fiant pastoralis officii Nostri pondera, censuimus augendum quoque esse patrum Cardinalium Collegium, quorum sapientiam et prudentiam praesto haberemus. Qua de re, volentibus Romana ea temla quae singulis Ecclesiae senatus Patribus de more titulo assignantur cum hodiernis necessitatibus adaequare, opportunum visum est Nobis quaedam alia, optimo iure in Urbe praecellentia, ad tituli cardinalicii dignitatem evehere. Qua igitur pollemus suprema potestate, sacram aedem Sancti Patricii ad Villam Ludovisi vulgo cognominatam, quae, servi Dei Aristidis Leonori memoria praestans, templum Romae habetur Hiberniae Nationis, ad dignitatem attollimus tituli cardinalicii presbyteralis datis iuribus et privilegiis ex iure canonico ei obvenientibus. Mandamus denique ut has Nostras sub plumbo Litteras ad effectum perducat qui ad praesens eidem templo praeest, utque perfecti negotii instrumentum conficiat, ad Sacram Congregationem Consistorialem mittendum, nomine rite signato sigilloque impresso.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die quinto mensis Februarii, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo quinto, Pontificatus Nostri altero.

IACOBUS A. Card. COPELLO 
S. R. E. Cancellarius

 

CAROLUS Card. CONFALONIERI
S. Congr. Consistorialis a Secretis

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

Iosephus Rossi, Ep. tit. Palmyrenus, Protonot. Apost.
Caesar Federici, Proton. Apost.


*A.A.S., vol. LVII (1965), n. 7, pp. 482-483

 

© Copyright 1965 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana