Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

AMIDENSIS CHALDAEORUM*

EPISCOPALIS SEDES AMIDENSIS CHALDAEORUM, IN TURCARUM DITIONE,
AD ARCHIEPISCOPALIS GRADUM ATTOLLITUR.

 

Chaldaici ritus christianis fidelibus, in Turcarum regione degentibus, quo aptius consuleretur, opportunum visum est sacris Praesulibus in synodo congregatis, quae Romae habita est a die XXIV ad XXVII mensis novembris, anno proxime elapso, cuique praefuit venerabilis Frater Paulus II Cheikho, Babylonensis Chaldaeorum Patriarcha, idque statuerunt, ut sedes episcopalis Amidensis Chaldaeorum, vulgo Diyarbekir appellata, ad archiepiscopalis gradum et dignitatem eveheretur. Quod igitur propositum statutumque est, suprema qua pollemus in universam Ecclesiam potestate de more probamus atque confirmamus, sedemque episcopalem Amidensem Chaldaeorum ad gradum archiepiscopalis attollimus iubentes ut quae his sub plumbo Litteris decreta sunt ille ad effectum adducat qui, tempore exsecutionis, Sedis Apostolicae negotia in Turcarum ditione procuret, vel per se vel per alium delegatum virum. Qui vero rem perfecerit congrua documenta exarari iubeat ad Sacramque Congregationem pro Ecclesia Orientali mitti, de more signata sigilloque impressa.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die tertio mensis Ianuarii, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo sexto, Pontificatus Nostri tertio.

      Pro S. R. E. Cancellario
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis

 

GUSTAVUS Card. TESTA  
S. Congr. pro Ecclesia Orient. Pro-Praefectus

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens 
 

Iosephus Del Ton, Proton. Apost.  
Ioannes Calleri, Proton. Apost.


*A.A.S., vol. LVIII (1966), n. 8, pp. 560-561

 

© Copyright 1966 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana