Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

   GALVESTONIENSIS - HOUSTONIENSIS
(BELLOMONTENSIS)

*

 DIVISA DIOECESI GALVESTONIENSI-HOUSTONIENSI, NOVA INDE EFFICITUR DIOECESIS «BELLOMONTENSIS» APPELLANDA. 

 

Hortatione illa, qua Dei Filius beatum Petrum, Apostolorum praecipuum, hortatus est gregem pasceret, si modo Christum plus ceteris amaret (cfr. Io., 21,15-17), eadem et Nos, quos Deus ad idem sanctum officium vocavit, movet urget ut nihil omittamus, quod gregis commodum atque utilitas

poscat, et omnia agamus, quae adorandae fidei nostrae stabilitati subveniant et christianum populum antiqua sub religione tueantur. Quam ob rem, cum venerabilis Frater Aegidius Vagnozzi, Archiepiscopus titulo Myrensis et in Foederatis Civitatibus Americae Septemtrionalis Apostolicus Delegatus, in hanc sententiam venerit ut in iis Rebus publicis nova dioecesis conderetur, diviso territorio Ecclesiae Galvestoniensis-Houstoniensis, Nos haec probantes ut sanctissimae religioni Christi apta proferendae, post consilium petitum a venerabilibus Fratribus Nostris S. R. E. Cardinalibus Sacrae Congregationi Consistoriali praepositis, haec statuimus atque iubemus. Ab ea dioecesi, quam diximus, sequentes regiones, seu Comitatus, separamus: Angelina Cherokee, Hardin, Jasper, Jefferson, Nacogdokes, Newton, Orange, Polk, Sabine, San Augustine, Shelby, Tyler; item eam partem Comitatuum Chambers et Liberty quae sita est ad orientalem ripam tum fluminis Trinity, tum sinuum Trinity Bay et Galveston Bay; quibus sane territoriis novam dioecesim condimus, ab urbe vulgo Beaumont, quae est princeps in Comitatu Jefferson, Bellomontensem appellandam. Sedem constitutae circumscriptionis in civitate Beaumont collocamus; cathedram episcopalis auctoritatis in templo S. Antonii Patavini poni censemus, cui omnia iura deferimus cathedralium sacrarum aedium. Quam dioecesim suffraganeam constituimus Sedi metropolitanae S. Antonii, ita ut eius sacrum Antistitem eiusdem Metropolitae Archiepiscopo. Mensam episcopalem efficient: Curiae emolumenta, fidelium christianorum collationes, congrua bona, si qua sunt, quae conditae Sedi obvenient ad canonem C. I. C. 1500. Cathedrale Canonicorum collegium constituatur; tamen, si ad praesens id fieri nequeat, Consultores dioecesani deligantur, qui Episcopo ad tempus assint, loco Canonicorum. Sacerdotes quidem dioecesis Bellomontensis qui, facta divisione, in novae Ecclesiae territorio vel beneficium vel officium habeant, eidem adscribantur tamquam proprius clerus; ceteri seu clerici, seu Seminarii tirones, ei Sedi in qua legitime habitent. Documenta denique et acta quae ad Sedem Bellomontensem quovis modo pertineant, Curiae episcopali transmittantur, religiose custodienda. Ceterum, haec quae per has Litteras iussimus, curabit ad exitum deducenda venerabilis Frater Aegidius Vagnozzi, vel quem ipse delegaverit. Cum vero rem perfecerit, documenta exarari faciet, quorum sincera exempla ad Sacram Congregationem Consistorialem cito mittet.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die quinto et vicesimo mensis Iunii, anno domini millesimo nongentesimo sexagesimo sexto, Pontificatus Nostri quarto.

IACOBUS A. Card. COPELLO
       S. R. E. Cancellarius

 

CAROLUS Card. CONFALONIERI 
 S. Congr. Consist. Pro-Praefectus

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens 

Ioannes Calleri, Proton. Apost.
Sylvius Romani, Proton. Apoost. 


*A.A.S., vol. LVIII (1966), n.16, pp. 1123-1124

 

© Copyright 1966 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana