Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

CAACUPENSIS*

PRAELATURA CAACUPENSIS, IN REIPUBLICAE PARAQUARIANAE FINIBUS,
AD GRADUM DIOECESIS EVEHITUR.

 

Rerum catholicarum progressus eximius, quem Dei gratia et auxilio Caacupensis praelatura iam fecit, immo etiam maior qui in posterum praevidetur, causa praecipua est cur venerabilis Frater Victor Hugo Righi, Archiepiscopus titulo Biltensis et in Republica Paraquariana Apostolicus Nuntius, de sententia scilicet eiusdem Sedis sacri Praesulis, a Nobis petierit, ut ea praelatura ad dioecesis gradum eveheretur. Censentes autem Nos esse iis precibus accedendum, de suprema Nostra potestate eorumque suppleto consensu, qui hoc super negotio ius aliquod vel habeant vel se praesumant habere, sequentia decernimus. Caacupensem praelaturam ad dignitatem dioecesis attollimus, eodem nomine iisdemque servatis finibus, quam suffraganeam metropolitanae SS.mae Assumptionis facimus, cuiusque sedes episcopalis in urbe vulgo Caacupé erit, episcopalis vero magisterii cathedra in templo, adhuc praelaticio, Deo dicato in honorem Beatae Mariae Virginis sine originali labe conceptae, quod ad cathedralis dignitatem evehimus, congruis datis iuribus et privilegiis. Episcopo autem, praeterquam quod iura et privilegia damus, officia et obligationes imponimus, quae sunt Episcoporum residentium propria. Sic conditae dioecesis primus Episcopus erit venerabilis Frater Ismael Blas Rolón Silvero, adhuc eiusdem Ecclesiae Praelatus Ordinarius, prioris episcopalis tituli Furnitani maioris vinculo solutus. Curet Episcopus ut, quoadusque Canonicorum collegium condi non possit, quod profecto per alias sub plumbo Litteras fiet, Consultores dioecesanos deligat, ad normam iuris canonici, a munere quidem cessaturos Canonicis statutis. Decernimus insuper ut episcopalis mensa, quae dicitur, Curiae emolumentis constituatur, fidelium pecunia, sponte oblata, iisque bonis, quae hucusque ad Caacupensem praelaturam pertinuerunt. Ea quae praescripsimus ut ad exitum adducantur curet venerabilis Frater Victor Hugo Righi, quem diximus, vel ab eo delegatus sacerdos. Qui vero rem perfecerit, congrua documenta exaranda curet ad Sacramque Congregationem Consistorialem mittat, de more signata sigilloque impressa.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die undetricesimo mensis martii, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo septimo, Pontificatus Nostri quarto.

     Pro S. R. E. Cancellarius
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis

 

CAROLUS Card. CONFALONIERI
S. Congr. Consist. Pro-Praefectus

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

Ioannes Calleri, Protonot. Apost.
Eugenius Sevi, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LIX (1967), n. 16, pp. 1029-1030

 

© Copyright 1967 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana