Index   Back Top Print

[ LA ]

 PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

MONTEREYENSIS - FRESNENSIS

*

QUIBUSDAM DETRACTIS TERRITORIIS A DIOECESI MONTEREYENSI.FRESNENSI, NOVA DIOECESIS CONDITUR, NOMINE «MONTEREYENSIS IN CALIFORNIA». PRIORIS AUTEM DIOECESIS NOMEN ERIT DEINCEPS «FRESNENSIS».

 

De fidelium bono cumprimis solliciti, ut Nostrum postulat atque urget supremi Ecclesiae rectoris officium, eas quaerimus vias rationesque, quas noverimus ad utilitatem animorum ad aptioremque dioecesium gubernationem conducere. Quam ob rem, cum dilectus Filius Noster Aegidius S. R. E. Cardinalis Vagnozzi, dum in Civitatibus Foederatis Americae Septemtrionalis Delegatum Apostolicum ageret, ab hac Sede, post auditum illius Nationis Episcoporum Coetum, postulaverit ut, quibusdam a dioecesi Montereyensi-Fresnensi distractis territoriis nova cathedralis Sedes constitueretur, de suprema Nostra potestate deque sententia venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium qui Sacrae Congregationi Consistoriali praesunt, sequentia decernimus. A dioecesi Montereyensi-Fresnensi Comitatus, quos dicunt disiungimus, quibus appellatio Santa Cruz, Monterey, San Benito et San Luis Obispo, qui, continuis montibus vulgo Coast Range et Oceano Pacifico circumscripti regionem Area Coast nuncupatam constituunt; iisque novam dioecesim condimus, Montereyensem in California appellandam iisdemque finibus terminandam ac Comitatus, quos diximus. Episcopi sedes in urbe Monterey collocabitur, episcopalis vero magisterii cathedra in curiali sacra aede Deo dicata in honorem Sancti Caroli Episcopi et Confessoris, eadem in urbe exstante, quae dehinc templum cathedrale erit, cum privilegiis congruis. Sacro autem Praesuli, praeterquam quod omnia iura damus, officia etiam et obligationes imponimus, residentium Episcoporum propria. Montereyensis in California praeterea dioecesis suffraganea erit metropolitanae Sedi Angelorum in California; item illius Episcopus, eiusdem Ecclesiae Archiepiscopo Metropolitae. Mensa episcopalis fiet Curiae emolumentis, fidelium pecuniis, bonis quae ex canone 1500 C. I. C. novae dioecesi obvenient. Insuper usque dum Canonicorum collegium condatur, consultores dioecesanos Episcopus eligat, qui munere suo cessabunt Canonicis constitutis. Simul ac hae Litterae ad effectum adductae fuerint, Ecclesiae illi sacerdotes censeantur ascripti, in cuius territorio legitimum officium vel beneficium habeant; ceteri vero sacerdotes, clerici Seminariique tirones ei, in qua legitime degant. Omnia vero documenta quae novae dioecesis clerum, fideles bonaque temporalia respiciunt ad eius Curiam transferantur, in tabulario religiose custodienda. Praecipimus denique ut Montereyensis-Fresnensis dioecesis, una cum eiusdem nominis templo cathedrali, Deo dicato in honorem Sancti Ioannis Baptistae, in posterum Fresnensis ab urbe vulgo Fresno appelletur, in qua et Episcopi sedes erit. Haec quae mandavimus ad effectum adducat venerabilis Frater Aloisius Raimondi, Archiepiscopus titulo Tarsensis et in Foederatis Americae Septemtrionalis Civitatibus nunc Apostolicus Delegatus, vel ab eo legatus sacerdos. Qui autem negotium perfecerit congrua documenta exaranda curet, ad Sacramque Congregationem Consistorialem quam primum mittat.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die sexto mensis Octobris, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo septimo, Pontificatus Nostri quinto.

     Pro S. R. E. Cancellarius
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis

 

CAROLUS Card. CONFALONIERI
S. Congr. Consist. Pro-Praefectus

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

 Iosephus Rossi, Ep. tit. Palmyrenus, Protonot. Apost.
Ioannes Calleri, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LX (1968), n. 4, pp. 185-187

 

© Copyright 1967 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana