Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

MERAUKENSIS
(AGATSENSIS)

*

DETRACTIS QUIBUSDAM TERRITORIIS AB ECCLESIA MERAUKENSI,
NOVA DIOECESIS « AGATSENSIS » CONDITUR.

 

Prophetae vaticinium: fore ut lapis ille de monte abscissus terram omnem repleret mons factus (cf. Dan., 3, 35 ss. et 44 ss.), omnibus regnis atque imperiis comminutis, commode potest et in Christi Ecclesiam cadere, quae humilibus quidem orta initiis, invasit, quasi fiamma ignis, in omnes terrae partes. Cum autem Sacra Congregatio pro Gentium Evangelizatione seu de Propaganda Fide, audito ante venerabili Fratre Salvatore Pappalardo, Archiepiscopo titulo Milesiensi atque in Indonesia Pro-Nuntio, item Ordinario loci, cuius res interesset, proposuerit ut nonnullis territoriis detractis ab archidioecesi Meraukensi, nova ibi loci excitaretur dioecesis, Nos re bene reputata, haec quae sequuntur decernimus. Ab Ecclesia Meraukensi territorium vulgo Asmat cognominatum ac in quinque civiles districtus, quos dicunt, distributum, nempe Agats, Sawa-Erma, Pririmapone, Atsj et Tjitak Senggo, separamus atque in novae dioecesis formam redigimus, Agatsensis nomine, atque metropoli Meraukensi suffraganeae, quae Sacrae Congregationi de Propaganda Fide obnoxia adhuc erit. Cuius episcopalem Sedem in urbe Agats statui censemus, in qua, videlicet in templo S. Crucis, cathedram episcopalis auctoritatis collocari, quod ad dignitatem cathedralium templorum evehimus. Canonicorum collegium condatur; quod si fieri non possit ad praesens, Consultores dioecesani deligantur, Episcopum iuvaturi sive consilio sive ope et industria sua. Cetera quae vel dioecesim ipsam vel incolas respiciant, ad normam Iuris Canonici regantur. Ceterum haec quae mandavimus, venerabilis Frater Salvator Pappalardo facienda curet, vel qui Pro-Nuntii munere fungatur quo tempore hae Litterae ad effectum deduci debeant. Re vero acta, documenta exarentur, quae sinceris exemplis ad Sacram Congregationem Fidei Propagandae cito mittantur.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simllique ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die undetricesimo mensis maii, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo nono, Pontificatus Nostri sexto.

ALOISIUS Card. TRAGLIA
S. R. E. Cancellarius

 

 GREGORIUS P. Card. AGAGIANIAN
S. Congr. de Prop. Fide Praefectus

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

Ioannes Calleri, Protonot. Apost.
Iosephus Massimi, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXI (1969), n. 13, pp. 770-771

 

© Copyright 1969 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana