Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

SANCTI MARONIS DETROITENSIS*

EXARCHATUS APOSTOLICUS PRO FIDELIBUS RITUS ANTIOCHENI MARONITARUM, IN FOEDERATIS AMERICAE SEPTEMTRIONALIS CIVITATIBUS, AD GRADUM EPARCHIAE EVEHITUR.

 

Quae spes atque exspectatio optima Nobis fuit cum, apostolicis Litteris «Cum supremi», die decimo mensis Ianuarii, anno millesimo nongentesimo sexagesimo sexto, datis, exarchatum apostolicum condidimus pro fidelibus ritus Antiocheni Maronitarum in Foederatis Americae Septemtrionalis Civitatibus degentibus, eadem veluti multiplicata Nos hodie inducit ut eundem ad gradum eparchiae seu dioecesis attollamus: post sex enim annos in promptu omnium est magna non solum rei catholicae incrementa esse ibidem habita, sed maiora etiam in posterum futura. Auditis igitur hoc super negotio sive Patriarcha Antiocheno Maronitarum, sive Episcoporum coetu Foederatarum Civitatum Americae Septemtrionalis, sive Delegato Apostolico inibi insidente, de sententia praeterea venerabilis Fratris Nostri S. R. E. Cardinalis Praefecti Sacrae Congregationis pro Ecclesiis Orientalibus deque apostolica Nostra potentate, exarchatum apostolicum quem diximus ad dignitatem eparchiae evehimus, nomine Sancti Maronis Detroitensis pro Maronitis, quam Apostolicae Sedi directe subiectam constituimus, firma tamen declaratione Sacrae Congregationis pro Ecclesiis Orientalibus, die quinto et vicesimo mensis Martii, anno millesimo nongentesimo septuagesimo, significata de rationibus habendis cum Patriarchatu. Sic conditae eparchiae series in urbe Detroito erit, in qua episcopus et domicilium suum et magisterii cathedram, templum videlicet eparchiale, habebit. Insuper eparchiales consultores deligendi sunt, qui sacro Praesuli consilio et auxilio de more assint. Decernimus quoque ut eparchialis mensa efficiatur pecuniis sponte a fidelibus oblatis, paroeciarum tributis ac bonorum redditibus ad novam eparchiam pertinentium. Ad Seminarium autem maius quod attinet, nuper structum, magis ac magis illi consulatur, utpote in quo eparchiae spes fideliumque exspectationes foveantur. Iura denique et munera, eparchiam spectantia atque eiusdem sacrorum Antistitem, a Litteris sumantur «Cleri sanctitati», a canone nempe 392 ad 526, servatis praeterea decretis Concilii Vaticani II ceterisque Apostolicae Sedis praescriptis.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis genesis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die undetricesimo mensis Novembris, anno Domini millesimo nongentesimo septnagesimo primo, Pontificatus Nostri nono.

ALOISIUS Card. TRAGLIA
S. R. E. Cancellarius

 

 MAXIMILIANUS Card. DE FÜRSTENBERG 
S. Congr. pro Ecclesiis Orientalibus Praefectus

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

Iosephus Rossi, Ep. tit. Palmyrenus, Protonot. Apost.
 Eugenius Sevi, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXIV (1972), n. 6, pp. 413-414

 

© Copyright 1971 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana