Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

GUADALAIARENSIS - COLIMENSIS
(IOANNOPOLITANAE A LACUBUS ET GUSMANOPOLITANAE)

*

DETRACTIS QUIBUSDAM TERRITORIIS AB ECCLESIIS GUADALAIARENSI
ET COLIMENSI DUAE DIOECESES CONSTITUUNTUR,
NOMINE «IOANNOPOLITANA A LACUBUS» ET «GUSMANOPOLITANA».

 

Qui omnium christifidelium, quotquot in terris degant, Pater et Pastor sumus divinitus constituti, in caelestes ducendorum aeternasque cedes, congrua, si necessitas urgeat„ subsidia opportunaque suppeditamus, ad aptius in evangelica lege Dei populum edocendum. Venerabilium ideo Fratrum Iosephi Salazar López, Archiepiscopi Guadalaiarensis, et Leonardi Viera Contreras, Episcopi Colimensis, vota et preces, Apostolicae Sedi adhibita, ut a peramplis eorum dioecesibus duae aliae excitarentur, accipienda esse censuimus, quippe quibus maximopere sit cordi fidelium utilitas. Audito igitur quid hoc super negotio sentirent Episcoporum Mexicanorum coetus, venerabilis Frater Carolus Martini, Archiepiscopus titulo Abaritanus et in Dicione Mexicana Apostolicus Delegatus, atque demum Sacra Congregatio pro Episcopis, sequentia decernimus ac iubemus. Ab archidioecesi Guadalaiarensi territoria separamus paroeciarum, quae stint vulgo nuncupatae De la Sangre de Cristo et Nuestra Señora de Guadalupe, quaeque in urbe San Juan de Los Lagos exstant ; San Miguel et San Felipe de Jesús, in tube Atotonilco et Alto exstantium; San Francisco de Asís, Tototlán, Sagrada Familia et San Francisco, in urbe Tepatitlán exstantium; Capilla de Guadalupe, Milpillas, Pegueros, San José de Gracia, Arandas, San Ignacio Cerro Gordo, Santa María del Valle, Jesús Maria, El Josefino, San Miguel El Alto, San Julián, San Diego de Alejandría, Jalostotitlán, San Gaspar de los Reyes, Valle de Guadalupe, Acatic, Cañadas, La Asunción et La Luz, in urbe Lagos sitarum; Tlacuitapan, San Miguel de Cuarenta, Unión de San Antonio, Ayo el Chico, La Ribera de Guadalupe, Degollado, San Sebastián Mártir, Jalpa de Canovas, Yahualica, Manalisco et Mexitcacán, iisque dioecesim constituimus, nomine Ioannopolitanum a Lacubus, cuius fines iidem erunt ac simul sumptarum paroeciarum, quas diximus. Episcopi sedes in urbe vulgo San Juan de Los Lagos statuetur, magisterii vero episcopalis cathedra in templo ibidem exstante, Deo in honorem Beatae Mariae Virginis vulgo Nuestra Señora de San Juan de los Lagos dicata, eui cathedralis sacrae aedis iura et privilegia concedimus. Eiusdem autem Episcopus, praeterquam quod debitis iuribus fruetur, congruis praeterea obligationibus tenebitur. Ab eadem praeterea archidioecesi Guadalaiarensi territoria paroeciarum distrahimus, quae vulgo appellantur San José et San Antonio, in urbe Ciudad Guzmán exstantium; Atemajac de Brizuela, Amacueda, Atoyac, Concepción de Buenos Aires, Chiquilistlán, Mazamitla, Mauzanilla, Quitupán, Sayula, San Andrès Ixtlán, Teocuitatlán, Techaluta, Tapalpa, Tipazán el Alto, Usmajac, Valle de Juarez et Zacoalco. A dioecesi autem Colimensi paroecias separamus, vulgo Atenquique, Huescalapa, San Gabriel, Santa Cruz del Cortijo, San Juan de la Montaña, Tamazula, Tuxpan et Zapotiltic, quibus cunctis dioecesim condimus, nomine Gusmanopolitanam, iisdem finibus circumscribendam ac paroeciae, simul sumptae, quas nominavimus, cuius sedes in urbe Ciudad Guzman collocabitur; in curiali autem sacra aede, ibidem extante, Deo in honorem Sancti Joseph Sponsi B. Mariae Virginis dicato, magisterii episcopalis cathedra, cui cathedralium templorum propria iura tribuimus, sic ut Episcopo, qui praeterea congrua officia habebit. Conditas dioeceses suffraganeas facimus metropolitanae Sedi Guadalaiarensi; item earum sacros Praesules, eiusdem Sedis Archiepiscopo Mandamus insuper ut earundem Episcopi, ad normas aliarum sub plumbo Apostolicarum Litterarum, Canonicorum collegium constituant, ut sua in Ecclesia regenda eorum consilio et auxilio adiuventur; interea tamen consultores dioecesanos deligant, iuxta ius commune; deinde, ut mensa episcopalis efficiatur Curiarum emolumentis, a fidelibus sponte collatis pecuniis bonisque novis dioecesibus obvenientibus iuxta can. 1500 C. I. C.; ut dioecesana seminaria struantur, servatis legibus iuris communis, decreto «Optatam totius» Concilii Vaticani II peculiaribusque normis Congregationis pro Institutione Catholica, utque eorundem selecti sive ingenii acie sive animi virtutibus alumni Romam mittantur, in Collegium Pontificium Mexicanum, philosophicis theologicisque disciplinis imbuendi; ut, quod regimen attinet, administrationem, Vicarii Capitularis electionem, fidelium iura et onera idque genus alia, quae sacri canones praeseribunt serventur; ut acta et documenta, novas dioeceses spectantia, ad earum Curias a Guadalaiarensi et Colimensi transferantur, in tabulario religiose custodienda; ut simul ac Apostolicae hae Nostrae Litterae ad effectum sint adductae, eo ipso sacerdotes Ecclesiae illi censeantur addicti, in cuius territorio legitimum beneficium vel officium habeant; ceteri vero sacerdotes, clerici seminariique tirones ei, in qua legitime degant. Haec denique quae praescripsimus perficienda curet venerabilis Frater Carolus Martini, quem diximus, vel ab eo delegates sacerdos; qui vero negotium fecerit, congrua documenta ad Congregationem pro Episcopis mittat, de more signata sigilloque impressa.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo humus Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die quinto et vicesimo mensis Martii, anno Domini millesimo nongentesimo septuagesimo secundo, Pontificatus Nostri nono.

ALOISIUS Card. TRAGLIA
S. R. E. Cancellarius

 

CAROLUS Card. CONFALONIERI
S. Congr. pro Episcopis Praefectus

 

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

 Iosephus Del Ton, Protonot. Apost.
Iosephus Massimi, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXIV (1972), n. 6, pp. 419-422

 

© Copyright 1972 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana