Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

QUI PLENUS*

SANCTUS STEPHANUS PROTOMARTYR PRAECIPUUS
MUNICIPII COTINIOLAE PATRONUS ELIGITUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Qui «plenus gratia et fortitudine» (Act. Ap. 6, 8) suoque sanguine purpuratus, testis christianae fidei primus praedicatur, Stephanus diaconus religione eximia vetustoque more in urbe Cotiniola excolitur. Cuius intra fines duae inveniuntur aedes sacrorum, invicti Martyris nomine decoratae, quarum alteram constat millesimo saltem nostri aevi anno antecessisse, ac postea insignem collegialis ecclesiae titulum adeptam esse. Intellegendum est igitur, quamvis hac de re sileant monumenta, Stephanum iam tum esse habitum appellatumque Patronum ab illius fidelibus municipii. Plurimum vero pietas in eum assecuta est incrementi, eum saeculo XVI civis quidam, episcopali ornatus dignitate, Martyris reliquias nobilissimo suae patriae muneri misit. Quae sacri corporis pars, in pretiosa condita theca, honestissima pompa deferri solebat, cum calamitosae imminebant urbi tempestates. Nostra autem aetate, die eius memoriae sacro redeunte, peculiaria sollemnia peraguntur, quibus viri civili rei administrandae praepositi intersunt, secum ferentes municipale vexillum. Cum ergo ita vigeat studium sancti Caelitis ac veneratio, id omnes expetunt municipes, ut quem reapse habeant sui suarumque rerum tutorem, idem iure etiam Nostraque potestate Patronus constituatur. Quod votum, a Venerabilibus Fratribus Iosepho Battaglia, Episcopo Faventino, et Benigno Carrara, Episcopo Imolensi, ad Nostram Sedem ampla cum suffragatione allatum, benigne esse admittendum censemus. Itaque, ex Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra, deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum, Sanctum Stephanum, Protomartyrem, principalem apud Deum totius municipii Cotiniolae caelestem Patronum confirmamus seu constituimus ac declaramus, omnibus adiectis honoribus ac privilegiis liturgicis, quae praecipuis locorum Patronis rite competunt. Contrariis quibusvis nihil obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum, plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die III mensis Decembris, anno MCMLXIII, Pontificatus Nostri primo.

HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis


*A.A.S., vol. LVI (1964), n. 8, pp.

519-520

 

© Copyright 1963 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana