Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

FELIX SANE*

SANCTUS ANTONIUS MARIA GIANELLI, EPISCOPUS ET CONFESSOR,
 DECLARATUR CAELESTIS PATRONUS AEQUE PRINCIPALIS, UNA CUM SANCTO
 COLUMBANO ABBATE, PRO TOTA BOBIENSI DIOECESI ET URBE.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Felix sane divinoque locuples munere urbs Bobium, quam tres illustraverunt Caelites: Columbanus Abbas, eius, saeculo septimo, veluti conditor; Henricus Imperator, episcopalis cathedrae ex Apostolicae Sedis auctoritate, ineunte saeculo XI, institutor; undevicesimo denique saeculo Antonius Maria Gianelli, clarus illius civitatis Episcopus, quem Decessor Noster Pius Pp. XII, fel. rec., anno MCMLI, in sanctorum Caelitum numerum adscripsit. Quod si praecipuus sanctus Columbanus, sanctus vero Henricus secundarius eiusdem urbis ac dioecesis ab antiquis temporibus habentur caelestes Patroni, sancti Antonii Mariae Gianelli, qui vetustam illam dioecesim per octo annos pie prudenterque est moderatus, publicum praesidium nondum est expetitum. Ipse tamen e suo sepulcro, in cathedralis ecclesiae crypta posito, «defunctus adhuc loquitur» (Hebr., 11, 4) praeclarisque fortitudinis et caritatis exemplis sacerdotes sacrorumque alumnos monet, immo et fideles, quorum pietate valde honoratur et colitur. Cupiens autem tantam in sanctum illum Confessorem, Episcoporum lumen atque gloriam, religionem provehere, Venerabilis Frater Petrus Zuccarino, Episcopus Bobiensis, enixis Nos adiit precibus, ut eundem Caelitem totius Bobiensis dioecesis apud Deum Patronum aeque principalem una cum sancto Columbano benigne declarare dignaremur. Nos autem, quibus pietatis incrementum inter fideles maxime cordi est, huiusmodi precibus obsecundare perlibenter statuimus. Quapropter, e Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ae matura deliberatione Nostra deque Apostolicae Nostrae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum Sanctum Antonium Mariam Gianelli, Episcopum et Confessorem, Bobiensis urbis et totius dioecesis caelestem Patronum aeque principalem una cum Sancto Columbano Abbate renuntiamus, facimus, constituimus, omnibus et singulis honoribus et privilegiis liturgicis adiectis, quae praecipuis locorum Patronis rite competunt. Contrariis quibuslibet minime obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos pertinent seu pertinere poterunt, nunc et in posterum, plenissime suffragari ; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secur super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter contigerit attentari.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die VII mensis Decembris, anno MCMLXIII, Pontificatus Nostri primo.

HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis


*A.A.S., vol. LVI (1964), n. 8, pp. 523-524

 

© Copyright 1963 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana