Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

USU EST*

INTERNUNTIATURA APOSTOLICA IN REPUBLICA COREANA ERIGITUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Usu est comprobatum, quantum mutuae necessitudinis rationes, Apostolicae huic Sedi cum Civitatibus intercedentes, ad religionis profectum valeant verique nominis bonum. Cum igitur nuper supremae Ecclesiae Auctoritati cum Coreana Republica convenisset, ut publicis officiorum vinculis inter se continerentur, visum est loco Delegationis Apostolicae, quae usque in praesens tempus ea in regione viguit, Internuntiaturam constituere. Quae cum ita sint, motu proprio, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi, in Republica Coreana Internuntiatura Apostolica erigimus cuius sedem in urbe, quae «Seoul» appellatur, collocamus. Eidem igitur sic per Nos erectae Internuntiaturae omnia et singula deferimus officia, privilegia atque indulta, quae huiusmodi Legationum propria sunt. Haec statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos et integros effectus sortiri et obtinere; ipsique Legationi ita constitutae nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XI mensis Decembris, anno MCMLXIII, Pontificatus Nostri primo.

HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis


*A.A.S., vol. LVI (1964), n. 4, p. 235

 

© Copyright 1963 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana