Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

PAX ET RECONCILIATIO*

TITULUS AC PRIVILEGIA BASILICAE MINORIS CONFERUNTUR TEMPLO SACRATISSIMO CORDI IESU IN URBE BOGOTÁ DICATO.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — «Pax et reconciliatio nostra», Sacratissimum Cor Iesu a Bogotensi civitate quin immo ab universa Columbiana Natione singulari studio excolitur impensisque adoratur obsequiis. Cuius pietatis sedes est ecclesia, suavissimi huius mysterii nomine insignis, quae anno MDCCCLXXXI a quibusdam Christifidelibus ad publicos hortos, «Parque de los Martires» vulgo appellatos, eadem in urbe, stipe collata, fuit exstrui coepta. Cum vero sub finem saeculi XIX et postero ineunte ea Respublica quateretur bellicis turbis, Bernardus Herrera Restrepo, Bogotensis Archiepiscopus, salubri consilio proposuit, ut tota Natio Sacratissimo Cordi Iesu devoveretur huiusque religiosae sponsionis monumentum perenne foret templum, maiestate et splendore conspicuum, quod supra diximus eo loco esse excitatum. Cui sacro Pastori laudabili cum alacritate obsecuti, Moderatores Reipublicae, decreto anno MCMII lato, ad pacem inter ci ves coagmentandam, nomine proprio et universi populi Columbiani votum conceperunt efficiendi, ut ecclesia illa inchoata communi auxilio mature aedificaretur. Ex quo tempore idem opus «templum voti a Natione suscepti» nuncupari consuevit. Mirabili vero Dei beneficio tranquillitas ordinis fuit brevi restituta et a cuncta gente praebitum adiumentum ad hoc Divini Cordis sanctuarium paulatim perficiendum. Qua ex parte digna est, quae memoretur, assidua industria Missionariorum Filiorum Immaculati Cordis Beatae Mariae Virginis, quorum curis eadem ecclesia, postmodum paroecialis effecta, est concredita. Quae, quamvis nondum absoluta, anno MCMXVI, astantibus Henrico Gasparri, Archiepiscopo titulo Sebastensi et Apostolico tunc Delegato ea in regione, sacris Praesulibus, summis Reipublicae Auctoritatibus, ingenti fidelium multitudine, sollemni ritu est consecrata, nec defervescente studio per annorum decursum nobilibus aucta operibus et ornamentis; tholus quoque ei est impositus et in summa fronte locatum signum Iesu Christi, Divinum Cor universae Nationi veluti aperientis. Quantum vero ardorem religionis hoc templum excitaret, in anniversariis memoriis voti illius est luculenter ostensum. Etenim vicesimo quinto anno revoluto ab eo decreto, praeclara celebrata sunt sollemnia, quorum causa Pius PP. XI, Decessor Noster fel. rec., gratulatorias Litteras ad Bogotensem Archiepiscopum, et ad Columbiae Praesidem dedit; qui formulam, qua tota Respublica Sacratissimo Cordi nova quadam impulsione devoveretur, animo commoto palam enuntiavit. Quinquagesimo autem anno expleto, Pius PP. XII, item Decessor Noster, eam Nationem per aetheris undas est allocutus atque Praeses Reipublicae, coram Venerabili Fratre Antonio Samorè, Archiepiscopo titulo Ternobeno, Apostolico tunc ea in Civitate Nuntio, ceteris Praesulibus, Magistratibus, frequentissimo Christifidelium coetu, Columbiam Sacratissimo Cordi Iesu iterum devovit. Post quae sollemnia dies, quo Ecclesia hunc divinae dilectionis thesaurum celebritate annua recolit, a suprema potestate civili eidem Nationi festus est constitutus. Hoc igitur templum, magnitudine molis, «Romanico» structurae genere, cultu vario, artificiosis pretiosisque rebus spectabile, religione vero maxime commendatum, dignum sane est, ad quod mentem Nostram peculiari ratione convertamus. Quapropter libentissime precibus obsecundare statuimus, quibus dilectus filius Moderator Provinciae Columbiae Congregationis Missionariorum Filiorum Immaculati Cordis Beatae Mariae Virginis, amplissima suffragatione Dilecti Filii Nostri Aloisii Sanctae Romanae Ecclesiae Presbyteri Cardinalis Concha, Archiepiscopi Bogotensis, suffultus, Nos rogavit, ut eidem ecclesiae Basilicae Minoris nomen et ius tribueremus. Quae cum ita sint, Nos e Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum, Bogotense templum, Sacratissimo Cordi Iesu dicatum, ad honorem et dignitatem Basilicae Minoris evehimus, omnibus adiectis iuribus et privilegiis, quae ecclesiis hoc nomine insignibus rite competunt. Contrariis quibusvis non obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XIV mensis Februarii, anno MCMLXIV, Pontificatus Nostri primo.

HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis


*A.A.S., vol. LVI (1964), n. 11, pp. 674-675

 

© Copyright 1964 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana