Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

TERRA SACRA*

TITULUS AC PRIVILEGIA BASILICAE MINORIS ECCLESIAE PAROECIALI
SANCTO EMMERAMO DICATAE, QUAE RATISBONAE EXSTAT, TRIBUUNTUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Terra sacra, utpote quae Christianorum sanguine heroum fuerit imbuta et locupletata, proprio nomine est appellanda ea pars urbis Ratisbonensis, ubi templum Emmeramo Episcopo et Martyri dicatum exsurgit. Cum enim per latos Romani imperii fines, auctore Diocletiano, vehementissime fureret contra Christi cultores turbo atque vexatio, is fuit locus testimonii praeclari praeclariorisque victoriae, neque multo post, quarto scilicet saeculo exeunte, ut rerum gestarum periti probabilius opinantur, sacellum ibi Sancto Georgio honorando fuit aedificatum. Verum nobile idem domicilium ampliorem sibi laudem peperit ex sepulcro Sancti Emmerami, qui Episcopus, ardore actus apostolico, continentem regionem peragraverat mortemque gloriosam oppetierat. Deinde Benedictini sodales hanc ecclesiam suis curis administraverunt eorumque studio id est effectum, ut ea sacrarium princeps haberetur et frequentaretur: e quibus viris merito ob factorurn excellentiam Sanctus Volfgangus, ad S. Emmeramum Abbas idemque Episcopus Ratisbonensis, est singulari recordatione celebrandus. Fons ergo et quasi caput inde diffusi Evangelii —quae fuit et est martyrii semper fecunditas — id templum non solum clarissima viguit fama in Germania meridiana, sed in ipsa etiam structura multa arte fuit expolitum. Magnificum tribusque fultum alis totidemque cryptas continens, quas praecipue adeunt fideles ob religionem tum Emmerami tum Volfgangi, effusam ornationem, quae aliquot abhinc saecula invaluit, hodie praefert. Multum vero ei addunt decoris et pretii reliquiae sanctorum Caelitum, sacra crux Domini Iesu, imago Beatae Mariae Virginis atque vestes ceteraque supellex, ad ritus peragendos necessaria. Volens autem sanctam sua e aedis curialis memoriam augere, quae sane ea est, ut universae dioecesi Ratisbonensi in maximum vertat honorem, dilectus filius hodiernus parochus, nomine tum reliquorum sacerdotum tum fidelium omnium, ab hac Apostolica Sede petiit, ut titulum iusque Basilicae Minoris insigni domicilio illi attribueremus. Quod votum, commendatione Venerabilis Fratris Rodulfi Graber, Episcopi Ratisbonensis, roboratum libenter admittentes, Nos, e Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum ecciesiam paroecialem, quae Deo in honorem Sancti Emmerami sacra in urbe Ratisbonensi est sita, ad honorem et dignitatem Basilicae Minoris evehimus, omnibus adiectis iuribus ac privilegiis, quae templis eodem nomine insignibus, rite competunt. Contrariis quibusvis nihil obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque pienos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XVIII mensis Februarii, anno MCMLXIV, Pontificatus Nostri primo.

HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis


*A.A.S., vol. LVI (1964), n. 15, pp. 915-916

 

© Copyright 1964 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana