Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

QUAE « DULCITER »*

BEATA MARIA VIRGO A MERCEDE PRAECIPUA CAELESTIS
PATRONA PRO UNIVERSO EXERCITU AEQUATORIANO CONSTITUITUR.

 

 Ad perpetuam rei memoriam. — Quae «dulciter» in filios Dei, «fortiter» tamen «in inimicos sanctae Crucis» se gerit, Deipara Virgo Maria, sicut populi christiani est praesidium, ita quasi «adversus mundi rectores tenebrarum harum» ab Ecclesia «terribilis ut castrorum acies Ordinata» iure meritoque canitur. Ipsa enim amante, nonnulli Servi Dei, ad haereticorum vel paganorum errores profligandos vel mala arcenda, Ordines Regulares strenue condiderunt: Dominicus — ut exemplis utamur — contra Albigenses Praedicatorum Ordinem, Petrus vero Nolascus pro christianis de potestate Mahometanorum liberandis Ordinem de Mercede. Nil mirum proinde, si tam impensa ubique sit, ac praesertim inter milites, in Beatam Virginem de Mercede religio. Haud aliter accidit, prout Nobis innotuit, in Aequatoriana Republica, ubi Exercitus milites ipsam Deiparam Virginem, eodem nomine insignem, caelestem Patronam apud Deum elegerunt. Ut autem hic marialis patronatus Apostolica fulciretur auctoritate, Episcoporum Reipublicae Aequatorianae Coetus, cui id muneris demandatum est, supplicem libellum, per Venerabilem Fratrem Bernardinum Echeverria Ruiz, Episcopum Ambatensem atque eiusdem Coetus Secretarium, Nobis attulit, quo huiusmodi indultum enixe expetivit. Nos autem, ad marialem Aequatorianorum militum augendam pietatem ipsosque superno munimine et auxilio roborandos ac defendendos, huiusmodi votis precibusque annuendum perlibenti censuimus animo. Quapropter, e Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum, Beatam Virginem Mariam a Mercede universi Exercitus Aequatoriani praecipuam apud Deum Patronam confirmamus, seu denuo constituimus, declaramus et renuntiamus, omnibus adiectis honoribus ac privilegiis liturgicis, quae principalibus coetuum Patronis rite competunt. Contrariis quibuslibet minime obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter contigerit attentari.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXI mensis Februarii, anno MCMLXIV, Pontificatus Nostri primo.

HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis


*A.A.S., vol. LVI (1964), n. 11, pp. 676-677

 

© Copyright 1964 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana