Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

PROGREDIENTE CONCILIO*

SECRETARIATUS DE NON CHRISTIANIS ERIGITUR, CUIUS PRAESES
E.MUS P. D. PAULUS S. R. E. PRESBYTER CARDINALIS MARELLA RENUNTIATUR.

 

Ad futuram rei memoriam. — Progrediente Concilio Oecumenico Vaticano Secundo, expedire visum est peculiarem Coetum seu Secretariatum institui, cuius esset eos salubriter attingere, qui christianae religionis sunt expertes, scilicet in quos etiam haec verba Domini nostri cadere videntur: «et alias oves habeo, quae non sunt ex hoc ovili: et illas oportet me adducere» (Io. 10, 16). Hic vero ardor caritatis divinae Ecclesiam, quae opus Christi persequitur, urgeat oportet, his praesertim temporibus, quibus inter homines cuiusvis generis, linguae, religionis multiplices intercedunt rationes. Itaque, motu proprio, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi peculiarem Coetum seu Secretariatum de non Christianis erigimus et constituimus, cuius Praesidem Dilectum Filium Nostrum Paulum Sanctae Romanae Ecclesiae Presbyterum Cardinalem Marella, prudentia admodum commendatum et in doctrina religionum peritissimum, eligimus et renuntiamus, tribuentes ei facultates omnes necessarias et opportunas ad id officium fructuose in Domino implendum. Contrariis quibusvis non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XIX mensis Maii, anno MCMLXIV, Pontificatus Nostri primo.

HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis


*A.A.S., vol. LVI (1964), n. 9, p. 560

 

© Copyright 1964 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana