Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

MISERICORDIAE FONS*

S. CAMILLUS DE LELLIS, CONFESSOR, PATRONUS ELIGITUR TOTIUS REGIONIS APRUTINAE, AEQUE PRINCIPALIS CUM S. GABRIELE A VIRGINE PERDOLENTE.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Misericordiae fons inexhaustus, Salvator Noster Iesus Christus, qui, cum inter homines conversaretur, morbo afflictos aliaque de causa aerumnosos, quasi potiorem gregis sui portionem, fovit et relevavit, id ipsum agere pergit per Ecclesiam a se institutam, cuius scilicet est salutare eius persequi munus. Inter filios autem huius pientissimae Matris, qui eiusmodi caritatis officiis maxime inclaruerunt, merito praedicatur Sanctus Camillus de Lellis, Ordinis Clericorum Regularium Ministrantium Infirmis auctor et legifer pater. Qui postquam, a fluxis saeculi rebus aversus, se Deo penitus addixit, mirum quo animi ardore infirmis est opitulatus, qua sollertia hospitia, quo illi reciperentur, constituit ac domos condidit Ordinis sui, per quem caritatis suae aestum propagaret. Hunc igitur virum, sanctimonia ac dilectione fratrum morbo laborantium spectatissimum, Leo PP. XIII, Decessor Noster, omnium hospitalium et infirmorum ubique degentium, Pius vero PP. XI, consociationum ab his nuncupatarum et aegris assidentium caelestem Patronum renuntiaverunt. Singulari quidem nomine eum celebrant Aprutinae regionis Christifideles, siquidem ibi, id est Bucclanici intra fines Theatinae archidioecesis, natus est atque ei quoque genti caritatis suae divitias impertivit. Ad eius ergo sacrarium, in natali oppido positum, Aprutini crebro peregrinantium more accedunt, et, de quo ut populari suo gloriantur, eundem praesentissimum habent deprecatorem in caelis. Quoniam autem mox trecentesimus quinquagesimus annus revolvetur a pia morte Sancti Camilli, quam ob rem festae agentur celebritates, dilectus filius Carolus Mansfeld, praedicti Ordinis Praefectus Generalis, vota universae religiosae Familiae suae ac plurium civilium Moderatorum, municipiis ea in terra praepositorum, significans, Nos submisse rogavit, ut praeclarum hunc Caelitem Aprutinae regionis Compatronum nominaremus. Quibus supplicationibus ample suffragati sunt Dilecti Filii Nostri Sanctae Romanae Ecclesiae Presbyteri Cardinales Paulus Giobbe, Carolus Confalonieri, Hildebrandus Antoniutti, Iacobus Copello, ac duodecim Venerabiles Fratres Archiepiscopi et Episcopi eiusdem regionis. Nos igitur hisce precibus libenter obsecundantes, e Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum Sanctum Camillum de Lellis, Confessorem, totius regionis Aprutinae caelestem apud Deum Patronum aeque principalem cum Sancto Gabriele a Virgine Perdolente, iam rite electo, constituimus ac declaramus, omnibus adiectis honoribus ac privilegiis liturgicis, quae praecipuis locorum Patronis ex Ecclesiae instituto competunt. Contrariis quibusvis non obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter ex stare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die I mensis Iunii, anno MCMLXIV, Pontificatus Nostri primo.

HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis


*A.A.S., vol. LVII (1965), n. 2, pp. 156-158

 

© Copyright 1964 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana