Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

ARMORICAE REGIONE*

SANCTUS PATERNUS, EPISCOPUS ET CONFESSOR,
PRINCIPALIS PATRONUS CAELESTIS DIOECESIS VENETENSIS ELIGITUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Armoricae regionis lumen merito praedicatur Sanctus Paternus, vir e prioribus, qui terram illam, unde ortum duxerunt, sanctimonia illustrarunt. Virtutum igitur laude praeclarus, primus creatus est, saeculo V, Venetensis Episcopus. Tanti Pastoris praesidium expetit eius in munere successor Eugenius Iosephus Maria Le Bellec, eo consilio, ut Christifideles suis curis commissi his temporibus, quibus spirituales necessitates magnopere urgent, ad alacrem sinceramque fidei professionem veramque vitam christianam confirmentur. Eiusdem igitur Venerabilis Fratris precibus libentissime obsecundantes, Nos e Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum Sanctum Paternum, Episcopum et Confessorem, principalem apud Deum Patronum universae dioecesis Venetensis facimus, constituimus ac declaramus, omnibus adiectis honoribus ac privilegiis liturgicis, quae praecipuis locorum Patronis rite competunt. Contrariis quibusvis non obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXIV mensis Septembris, anno MCMLXIV, Pontificatus Nostri secundo.

HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis


*A.A.S., vol. LVII (1965), n. 8, p. 571

 

© Copyright 1964 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana