Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

RELIGIONE ALMAE*

TITULUS AC PRIVILEGIA BASILICAE MINORIS CATHEDRALI ECCLESIAE DIOECESIS SANCTI IOANNIS A REGE TRIBUUNTUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Religione almae Deiparae Virginis teneri perhibentur cives urbis Sancti Ioannis a Rege, quae episcopalis sedis honore a Ioanne PP. XXIII, Decessore Nostro rec. mem., anno MCMLX est donata. Qui probatissimus cultus ab ipso eius conditu repetitur, ab inito scilicet saeculo XVIII, nec per labentia tempora deferbuit. Hac de causa imago Beatae Mariae Virginis a Columna, quae in templo impense excolitur, quod ad cathedralis ecclesiae dignitatem praedicto anno est evectum, nomine et auctoritate Pii PP. XII, item Decessoris Nostri, est aureo diademate redimita. Templum vero ipsum tantae pietatis dignum sane videtur esse domicilium. Praestat enim molis amplitudine ac genus illud praefert structurae, quod a coloniis nomen accepit: videlicet auro et ornamentis abundat, artificiosis commendatur operibus, ita ut visentibus sit admirationi. Supellex etiam et sacrae vestes variae quidem sunt pulchritudinis, unius fere pretiositatis. Cupiens autem eiusdem ecclesiae spiritualem veluti magnificentiam augere, Venerabilis Frater Delphinus Ribeiro Guedes, Sancti Ioannis a Rege Episcopus, Nos rogavit, ut ei Basilicae Minoris nomen ac ius tribueremus. Quibus precibus Nos, praecipuam hanc religionis sedem in nova illa dioecesi positam benigne respicientes, libenti animo statuimus obsecundare. Itaque, e Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine harum Litterarum vi perpetuumque in modum cathedralem ecclesiam dioecesis Sancti Ioannis a Rege, Deo in honorem Beatae Mariae Virginis a Columna consecratam, dignitate Basilicae Minoris decoramus, omnibus adiectis iuribus ac privilegiis liturgicis, quae templis eodem nomine insignibus rite competunt. Contrariis quibusvis non obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXIV mensis Septembris, anno MCMLXIV, Pontificatus Nostri secundo.

HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis


*A.A.S., vol. LVII (1965), n. 3, pp. 224-225

 

© Copyright 1964 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana