Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

MONASTICA DISCIPLINA*

NOVA SACRI ORDINIS CISTERCIENSIS CONGREGATIO,
TITULO «S. FAMILIAE», IN VIETNAMIA ERIGITUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Monastica disciplina, quae divina aspirante gratia iam inde a priscis christianae religionis temporibus in Ecclesia floruit, nostra etiam aetate ipsisque in terris, quae supernum Evangelii nuntium recens acceperunt, servatur et colitur, uberesque sanctimoniae edens fructus, praeclarum in huius saeculi erroribus animorum virtuti tribuit testimonium. Quod idem in Vietnamia, Asiae maioris regione, feliciter contigit, ubi anno MCMXVIII, vel antequam ecclesiastici regiminis ordo plene publiceque instauraretur, impiger sacerdos, germanum veluti morem gentis atque Ecclesiae bonum ac necessitatem interpretatus, loco v. d. Phuoc-son monasterium condidit discipulosque, qui religiosam vitam secundum S. Benedicti regulam insignisque Ordinis Cisterciensis usus profiterentur, congregavit. Quae domus, accedente Apostolicae Sedis probatione, laetissima continuo incrementa cepit, atque cum sacro eodem Ordine, ex Capituli Generalis consulto, coniuncta est. Postmodum, aucto religiosorum sodalium numero, aliae etiam sedes fuerunt constitutae, adeo ut quattuor in praesenti domicilia Cisterciensis Familiae ea in regione inveniantur. Qua de causa Capitulo Abbatique Generali visum est id ab Apostolica Sede esse petendum, ut praedicta monasteria in peculiarem redigerentur Congregationem, quae propria ordinatione frueretur. Cum ergo dilectus filius Sighardus Kleiner, Sacri Ordinis Cisterciensis Abbas Generalis, hac de re preces ad Nos admoverit, quod Nobis est studium religiosa instituta omnimodis iuvandi, eaque praesertim, quae sacrae commentationi ac precationi divinaeque laudi dent operam, provehendi, benigno prorsus animo huiusmodi voto adnuere statuimus, dum fore confidimus multum, constituta Congregatione, religiosam in Vietnamia disciplinam esse profecturam. Collatis igitur consiliis cum Dilecto Filio Nostro Hildebrando S. R. E. Presb. Card. Antoniutti, Sacrae Congregationis negotiis sodalium religiosorum accurandis Praefecto, omnibusque attente perpensis, harum Litterarum vi, auctoritate Nostra Apostolica, Abbatias Beatae Mariae Virginis de Phuoc-son in dioecesi Saigonensi, et Beatae Mariae Virginis de Phuoc-Iy in dioecesi pariter Saigonensi, et Beatae Mariae Virginis de Chau-son meridionali in dioecesi Dalatensi, necnon Prioratum Conventualem Beatae Mariae Virginis de Chau-son septemtrionali in dioecesi de Phat Diem, una cum aliis monasteriis ab iisdem in posterum condendis, eorumque monachos et fratres, cum omnibus bonis, iuribus et privilegiis, quibus fruuntur, in peculiarem suique iuris Sacri Ordinis Cisterciensis Congregationem titulo «Sanctae Familiae» appellandam eiusdemque patrocinio obtegendam, in Vietnamia erigimus et constituimus, cum eodem gradu et forma, quae ceteris eiusdem Ordinis Congregationibus propria sunt. Praeterea iisdem hisce Litteris et auctoritate Nostra decernimus ac definimus, ut Congregatio sic per Nos erecta ad normam Statutorum Cisterciensium atque peculiarium Constitutionum, quae, ad adiuncta loci et personarum accommodatae, quam primum erunt conficiendae Sacraeque Congregationi de Religiosis approbandum proponendae, stabiliter regatur. Contrariis quibusvis nihil obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; eidemque sic per Nos erectae Cisterciensi Congregationi nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qnalibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die VI mensis Octobris, anno MCMLXIV, Pontificatus Nostri secundo.

HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis


*A.A.S., vol. LVIII (1966), n. 2, pp. 130-131

 

© Copyright 1964 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana