Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

QUAE PUBLICA*

APOSTOLICA NUNTIATURA APUD LIBERIAM ERIGITUR.

 

Ad perpetua m rei memoriam. — Quae publica officiorum vincula Apostolicam hanc Sedem cum nobili Civitate Liberiana iam pridem coniungebant, ea Pius PP. XII, desideratissimus Noster Decessor, ita firmare voluit, ut per similes Litteras, die XII mensis Iulii, anno MCMLI sub anulo Piscatoris editas, sacrae officium legationis in urbe Monrovia constitueret idemque ecclesiastico Internuntio gerendum concrederet. Nunc autem, cum utraque auctoritas, commune consilium capiens commodumque gentis respiciens, mutuas huiusmodi rationes perficere statuerit, Apostolicam, quae ibidem exstat, sedem ad elatiorem gradum provehere potioreque iure donare Nos nihil dubitamus. Quae cum ita sint, motu proprio, certa scientia ac matura deliberatione Nostra, harum Litterarum vi Nostraque item auctoritate, Internuntiaturam Apostolicam apud Liberiam in Nuntiaturam Apostolicam, sedem etiam Monroviensem confirmantes, erigimus et constituimus; eidemque Nuntiaturae ita a Nobis erectae omnia et singula deferimus iura, privilegia, honores, praerogativas, indulta, quae huiusmodi Legationum propria sunt, certa spe freti hanc animi Nostri testificationem religioni provehendae esse conducturam. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; ipsique Apostolicae Nuntiaturae Liberianae, sic a Nobis erectae, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit. Contrariis quibusvis nihil obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die VII mensis Martii, anno MCMLXVI, Pontificatus Nostri tertio.

HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis


*A.A.S., vol. LVIII (1966), n. 5, pp. 348-349

 

© Copyright 1966 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana