Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

AMICAE NECESSITUDINIS*

APOSTOLICA NUNTIATURA APUD IRANIANUM IMPERIUM ERIGITUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Amicae necessitudinis rationes cum nobili Persarum natione Apostolica Sedes, auspice Pio PP. XII, Decessore Nostro imm. rec., iam inde ab anno MCMLIII, composuit fuitque statim usu comprobatum, quantum ex iisdem utilitatis catholicae Ecclesiae oriretur. Nunc autem, summis illius populi auctoritatibus consentientibus, ea quae diximus vincula vel arctiora esse reddenda censemus ideoque, pro muneris Nostri parte, sacram ibidem conditam Legationem ad superiorem gradum et ordinem provehere statuimus. Quapropter motu proprio, certa scientia ac matura deliberatione Nostra, harum Litterarum vi Nostraque auctoritate, Internuntiaturam Apostolicam apud Iranianum Imperium in Nuntiaturam Apostolicam erigimus et constituimus, eiusque sedem in urbe Teherania collocamus. Ei ergo, sic per Nos erectae Nuntiaturae, omnia et singula deferimus iura, privilegia, honores, praerogativas, indulta, quae huiusmodi Legationum propria sunt. Contrariis quibusvis nihil obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; eidemque Nuntiaturae Apostolicae in Irania, sic per Nos erectae, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter si ve ignoranter attentari contigerit.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXV mensis Martii, anno MCMLXVI, Pontificatus Nostri tertio.

HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis


*A.A.S., vol. LVIII (1966), n. 5, pp. 350-351

 

© Copyright 1966 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana