Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS  PP. VI

EPISTULA

AD TE, DILECTE*

AD E.MUM P. D. IACOBUM S. R. E. PRESB. CARDINALEM LERCARO,
ARCHIEPISCOPUM BONONIENSEM, DECEM CELEBRATURUM LUSTRA,
EX QUO EST AUCTUS SACERDOTIO.

 

Dilecte Fili Noster, salutem et Apostolicam Benedictionem.

— Ad te, Dilecte Fili Noster, qui largiente Dei misericordia, quinquaginta sacerdotii annos celebraturus es, suave est Nobis convertere studiosiores sueto cogitationes Nostras et flagrantissima vota Nostra proferre.

Haec piis laetitiis, quibus sacerdotes et christifideles archidioecesis Bononiensis te tam faustam recolentem memoriam grati et gratulabundi circumstabunt, sertum quoddam imponent et complementum sufficient; atque ideo sancti gaudii accessione solidius et firmius fiet caritatis vinculum, quo sive inter vos, sive cum Apostolica Sede cohaeretis.

Hanc nacti occasionem, bene ominantia verba tibi libenti amantique animo expromimus, quod, tam diuturnis curis sacri ministerii munera persolvens, praeclara tibi collegisti merita. Enimvero sive Ravennatensi et Cerviensi archidioecesi moderandae praepositus sive illustris Bononiensis archidioecesis, cui duodecim annos moderaris, sacer pastor pius, sollers, benevolus, religionis, devovendi te studii, multiplici navitate perspicua dedisti specimina, ita ut nomen tuum clara existimatione colluceret et plurimorum tibi conciliares gratiam.

Laudi tuae praesertim hoc tribuimus, quod ad sacrae liturgiae cultum fovendum, itemque quod in Concilii Oecumenici Vaticani Secundi laboribus diligentiae plenam adhibes operam.

Deo, omnium bonorum principio et fonti, cui religioso mentis obsequio magis solito effusas gratias persolves, quod longum per emensum iter tibi praesentissimus auxiliator fuit et in profectum pastoralis sollicitudinis tuae pandidit divitias bonitatis Suae, supplicem precationem fundimus, ut superno te praesidio communiat et tueatur, corporis et animi vires servet et augeat, copiosiorem messem ex sulcis, in quibus desudat industria tua, in impletionem votorum tuorum producat.

Deus autem pacis, qui eduxit de mortuis pastorem magnum ovium in sanguine testamenti aeterni, Dominum nostrum Iesum Christum, aptet te in omni bono, ut facias eius voluntatem faciens in te quod placeat coram se per Iesum Christum, cui est gloria in saecula saeculorum (cfr. Hebr., 13, 20-21).

Accipe, Dilecte Fili Noster, haec quae tibi laeta, fausta, salutaria percupimus, veluti valde impensae benevolentiae Nostrae apertum testimonium perspicuumque pignus, cum certe pro comperto tibi sit gratum Nobis esse quidquid tibi evenit optabile atque iucundum.

Ut autem pio fructu ditior quinquagesimus sacerdotii tui natalis contingat, id tibi facultatis facimus, ut, postquam pontificali ritu sacris operatus fueris, adstantibus christifidelibus nomine Nostro Nostraque auctoritate benedicas, plenaria Indulgentia proposita sueto more comparanda.

Nihil denique amplius addimus nisi ut tibi, Dilecte Fili Noster, sollerti Antistiti Auxiliari tuo cunctoque gregi, moderationi tuae commisso, Apostolicam Benedictionem libenti volentique animo impertiamus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XXIV mensis Aprilis anno MCMLXIV, Pontificatus Nostri primo.

PAULUS PP. VI

 


*A.A.S., vol. LVI (1964), n. 7, pp. 424-425

 

© Copyright 1964 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana