Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS  PP. VI

EPISTULA

IN BOMBAYENSI*

AD E.MUM P. D. GREGORIUM PETRUM S. R. E. CARDINALEM AGAGIANIAN,
SACRI CONSILII FIDEI PROPAGANDAE PRAEFECTUM, QUEM, BOMBAYENSI EUCHARISTICO CONVENTU EX OMNIBUS GENTIBUS COACTO, GOAM MITTIT,
S. FRANCISCI XAVERII SACRAS VENERATURUM EXUVIAS.

 

In Bombayensi Eucharistico Conventu ex omnibus gentibus tu, Dilecte Fili Noster, Legatus Noster a latere praeeris. Quod tibi mandantes munus, praegrave scilicet et honorificum, per Apostolicas Litteras die XI mensis Novembris hoc anno datas, quaenam esset celebritatum illarum causa praecipua, apertis significavimus verbis: nempe «ut augustum altaris Sacramentum in terra illa Indica sollemnissimo ritu propositum adoremus et hominibus ibi congregatis circa Principem pacis sub Eucharisticis velaminibus delitescentem bonum nuntium afferamus eosque in fide sancta confirmemus».

Qui ut concentus adorationis et laudis erga SS. Eucharistiam plenior sit atque dignior, hoc consilium cepimus, ut S. Franciscus Xaverius, Apostolus Indiae, quodam modo eius sit particeps. Quapropter hoc decrevimus ut diebus, quibus illic Nos praesentes aderimus, tu Goam petas, sacras exuvias eiusdem Evangelii praeconis sanctissimi veneraturus et eius impetraturus tutamen, praesidium, lucis opem, ut Eucharistica Congressio feliciter cedat et dilectae sibi Indiae fructus fidei et pietatis maturandos linquat uberrimos.

Tibi dum mandatum credimus, Apostolicam Benedictionem, caelestium munerum pignus, peramanter impertimus.

Ex Aedibus Vaticanis, die XVIII mensis Novembris anno MCMLXIV, Pontificatus Nostri secundo.

PAULUS PP. VI

 


*A.A.S., vol. LVI (1964), n. 16, pp. 976-978

 

© Copyright 1964 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana