Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS  PP. VI

EPISTULA

NOVIMUS TIBI*

 AD E.MUM P. D. ALOISIUM TITULO S. MARIAE NOVAE
S. R. E. CARDINALEM CONCHA, ARCHIEPISCOPUM BOGOTENSEM, DECEM
 EXACTA LUSTRA CELEBRATURUM, EX QUO SACERDOTIO AUCTUS EST.

 

Dilecte Fili Noster, salutem et Apostolicam Benedictionem.

— Novimus tibi, Dilecte Fili Noster, exeunte proximo Octobri mense quinquagesimam anniversariam recursuram esse memoriam illius diei, semper a te culti semperque colendi, quo sacerdotio adauctus es.

Hunc natalem, quem hoc anno, una cum clero et populo tuis curis credito, maioribus hac temporis vice recoles laetitiis, pro caritatis affectu et vinculo, quo tecum arcte cohaerere Nos sentimus, nolumus praetervehi, quin apertum testimonium et pignus egregiae in te voluntatis Nostrae exbibeamus. Accipe igitur vota et omina, quae tibi sincere et ex animo promimus, cuncta, quae veri nominis sunt, a Deo, qui summum est bonum et ex quo omne bonum, precantes. Gratulamur tibi de his quae in famulatu Christi primo Manizalensis sacer pastor ac dein Bogotensis archidioecesis moderationi praepositus ac Patrum Cardinalium dignitate exornatus, bene gessisti. Gratulamur tibi singillatim de sollicitudine et studio in ecclesiasticis vocationibus utriusque militiae cleri provebendis deque sacrorum alumnis ad sacerdotii munus probe instituendis.  autem in praecipua laude ponitur, Sedis praeceptis fideli constantia ministerio fungeris.

Haec autem tecum considerans, fac novam sumas impulsionem novumque incitamentum, ut viribus firmis et recti conscientia pura magis magisque in bonitate et alacritate animae tuae placeas Deo (1).

Caelestis gratiae praesidium te circummuniat, amplitudo circumstet, potioribus augeat donis, ut bonus in exemplum pastor, maiori usque emolumento et decori nobilis istius archidioecesis magis magisque te devovens, fraterno adiutorio fultus ab iis, qui propiorem tibi adiutricem operam navant, et omnibus apostolatus viribus, quae istic praesto sunt, usus, solaciis et meritis afficiaris et affluas: hoc quidem tibi optamus, immo exoptamus quam maxime.

Volumus tibi hoc persuasum esse, Nobis gratissima scitu contingere quaecumque fausta et felicia tibi adveniunt.

Quo autem salutarior sacerdotii tui natalis contingat, id tibi facultatis facimus, ut, quo volueris die, adstantibus christifidelibus nomine Nostro Nostraque auctoritate benedicas, plenaria Indulgentia proposita.

Nihil denique Nobis restat nisi ut tibi, Dilecte Fili Noster, sollertibus Antistitibus Coadiutori et Auxiliari tuis cunctoque gregi moderationi tuae commisso Apostolicam Benedictionem libenti volentique animo impertiamus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die VIII mensis Septembris, anno MCMLXVI, Pontificatus Nostri quarto.

PAULUS PP. VI

 


*A.A.S., vol. LVIII (1966), n. 16, pp. 1142-1143

(1) Cfr. Eccli. 45, 29.

 

© Copyright 1966 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana