Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS  PP. VI

EPISTULA

MILLE TRANSACTOS*

AD EXC.MUM P. D. ANTONIUM BARANIAK, ARCHIEPISCOPUM POSNANIENSEM, OB CELEBRANDA SOLLEMNIA, MILLE TRANSACTIS ANNIS
AB ILLA CONDITA ECCLESIA.

 

Venerabilis Frater, salutem et Apostolieam Benedictionem. — Mille transactos annos, ex quo pervetusta Posnaniensis Ecclesia a Decessore Nostro Ioanne XIII v. m. condita est, scilicet anno DCCCCLXVIII, a vobis sollemni cultu istic memoratum iri, datas per litteras Nos edocuisti. Id autem una simul petiisti, nomine quoque cleri populique tibi concrediti, ut proximas celebritates benevolentiae Nostrae votorumque Nostrorum pignore et significatione honestaremus atque adeo eaedem fierent laetiores.

Quod optatum, tanta cum filiorum observantia et comitate prolatum, libentissime accipientes, in gaudii vestri partem venire properamus, ita ut per hanc Epistulam vox Nostra tamquam praesens vobis gratulabunda resonet, vobisque salutariter et bene precetur.

Consilium Nobis non est, ut res in Posnaniensi archidioecesi gestas in recordationem revocemus, praesertim cum ea alte in animis vestris insideant. Neque tamen vos praeterit, anno MDCCCCLVI, cum universa Polonia decem recoleret saecula post acceptum Christi Evangelium, rerum summam, ad sacram religionem in Patria vestra attinentium, Nos veluti delineasse. At unum tantummodo libet recolere, quod ipse, venerabilis Frater, disertis verbis nitido in lumine collocasti: scilicet festivitates, quibus nobilissima fidei vestrae exordia integrum per annum celebraturi estis, in eundem incidere decursum anni, quem Nos a profitenda fide christiana nuncupari voluimus, ob undevicies centenas memorias recurrentes a Beatorum Apostolorum Petri et Pauli Romae facto martyrio: Apostolos dicimus, quibus tutanda Metropolitana Posnaniensis Ecclesia, utpote suis praecipuis caelestibus praestitibus, a Decessoribus Nostris commissa et consecrata fuit.

Habetis igitur, cur albo lapillo proximos dies festos signetis, qui cum singulari universae Ecclesiae eventu coniuncti vobis contingunt; habetis, cur nascentis Ecclesiae vestrae primordia commoto ac religiosissimo animo recensentes, christianae fidei proposita confirmetis, eiusque praecepta in moribus et institutis, sive singulorum, sive familiarum, sive societatis, profiteamini. Fides enim, «sperandarum substantia rerum, argumentum non apparentium» (1), dum ore profertur, in actum etiam vitae sese extendat oportet, ut pulchre scribit S. Augustinus: «Non solum vox tua sonet laudes Dei, sed opera tua concordent cum voce tua. Cum voce cantaveris, silebis aliquando: vita sic canta, ut numquam sileas» (2). «Vox tua in factis sit: ... in bonis operibus tuis gratuita sit dilectio Dei, benefica sit dilectio proximi» (3).

Multum igitur optamus, ut ista saecularia sollemnia vestra magnam vividamque fidei flammam apud cunctos civium ordines excitent atque propagent, ut, patrum vestrorum hereditate sancte servata, cunctarum virtutum inde eluceatis gratia. Vobis propitii aderunt Sancti Patroni Petrus et Paulus, ac materna vos benignitate tuebitur Beatissima Virgo Maria, Dei Ecclesiaeque Mater, praecelsa et semper opifera Poloniae Regina, ut, virtutis constantia bonorumque operum fructu, ad nova semper procedatis Patriae vestrae incrementa. Haec superna munimina et solacia vobis Apostolica Nostra Benedictio conciliat, quam tibi, universis archidioecesis sacerdotibus et religiosis viris, sanctimonialibus, et dilectissimo Christiano populo peramenter impertimus, ut «induamini Dominum Iesum Christum» (4).

Datum Romae, apud S. Petrum, die XX mensis Ianuarii, anno MDCCCCLXVIII, Pontificatus Nostri quinto.

 

PAULUS PP. VI

 


*A.A.S., vol. LX (1968), n. 4, pp. 194-196

(1) Hebr. 11, 1.

(2) In Ps. 146, 2.

(3) Serm. 91, 9.

(4) Cfr. Rom. 13, 14.

 

© Copyright 1968 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana