Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS  PP. VI

EPISTULA

CARA MIHI*

AD E.MUM P. D. PETRUM S. R. E. CARDINALEM PARENTE,
QUEM LEGATUM ELIGIT AC RENUNTIAT, UT EUCHARISTICI CONVENTUS, E TOTA HISPANIA HISPALI HABENDI, CELEBRITATIBUS PRAESIDEAT.

 

Dilecte Fili Noster, salutem et Apostolicam Benedictionem.Cara mihi... memorabere, nomen Hiberum, Hispalis: his verbis Ausonii poetae (1). Nobis liceat uti, cum mentem ad istam convertimus urbem, Baeticae gemmam, patriam virorum nomine illustrium, artium sedem egregiam, quae autem religione etiam magis inclaruit. Recto igitur consilio est constitutum, ut ibi Eucharisticus ex tota Hispania Conventus hoc mense ageretur. Quem exspectationi plane responsurum esse spondet acre studium Dilecti Filii Nostri Iosephi M. Cardinalis Bueno y Monreal, Archiepiscopi Rispalensis, eius Auxiliaris Antistitis, cleri et christifidelium, qui, nobilem operam sociantes, Christo Domino sub specie panis delitescenti triumphum parare contendunt.

Volentes autem hisce celebritatibus maiorem addere nitorem, in animum induximus te, Dilecte Fili Noster, Legatum Nostrum eligere ac renuntiare, qui in Eucharistico Conventu Rispalensi Nostram gereres personam et hortationum optatorumque Nostrorum esses veluti interpres et nuntius.

Haec caelestis alimonia, quae ipsum gratiae continet Auctorem, sane aptissima est ad unitatem componendam et coagmentandam et ad corroborandas communitates, quae mirabilem Ecclesiae compagem efficiunt; profecto, quemadmodum ait Sanctus Augustinus, Eucharistia panis noster quotidianus est; sed sic accipiamus illum, ut ... mente reficiamur. Virtus enim ipsa quae ibi intelligitur, unitas est, ut redacti in corpus eius (Christi), effecti membra eius, simus quod accipimus (2).

Valde igitur cupimus, ut ex Hispalensi Oonventu Eucharistico laetissima pii fructus seges oriatur et maturescat, scilicet ut is in magnum religionis vertat emolumentum et in civilis etiam rei prosperitatem, siquidem fieri non potest, ut divini huius Sacramenti effectus ad terrenas quoque utilitates non redundent.

Auxilia demum superna his rebus congruentia precati, tibi, Dilecte Fili Noster, Praesulibus, Magistratibus, sacerdotibus, religiosis sodalibus, Christifidelibus, incolis et advenis, qui Hispalensi huic Congressioni intererunt, Apostolicam Benedictionem peramanter impertimus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die VI mensis Iunii, anno MCMLXVIII, Pontificatus Nostri quinto.

 

PAULUS PP. VI

 


*A.A.S., vol. LX (1968), n. 7, pp. 386-387

 

© Copyright 1968 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana