Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS  PP. VI

EPISTULA

ALLATUS EST*

AD E.MUM P. D. ANTONIUM S. R. E. CARDINALEM BACCI,
SEXAGESIMUM EXACTUM ANNUM CELEBRATURUM,
EX QUO SACERDOTIO AUCTUS EST.

 

Allatus est Nobis nuntius tibi, Venerabilis Frater Noster, in medium proximum mensem Augustum fausti eventus recordationis memoriam incursuram esse: sexaginta enim feliciter exactos complebis annos, postquam in Florentina archidioecesi ad sacri presbyteratus gradum evectus es ac subinde primo litaturus aram Domini scandisti.

Qua es oris morumque modestia a fastu omni alienus, velles profecto in solitudine et recessu te colligere ac mentis retro acto obtutu volutare hactenus emensa spatia longae vitae, quam caelestis pietatis dignatio tot ac tantis beneficiis conspersit.

Attamen multi, quorum voluntates tibi devinxisti omnigeno humanitatis comitatisque genere, amicitia, magisterio, claris nominis fama, minime patientur hanc praeterlabi occasionem, quin grati et gratulabundi publica significatione antiquam in te benevolentiam declarent.

Praesertim tibi perpetuo id honori est, quod in politioribus doctrinae studiis versatus a puero Latinas Litteras coluisti, atque constanti usu rerum eas eleganter copioseque persecutus es, ita ut communi iudicio Latinitatis fama excellas.

Hoc autem tibi cumulat meritum, quod, ad haec studia te applicans, linguam Latinam augustam augustiori consuetudini, qua nulla alia praestantior, diu attribuisti, exarandis scilicet Romanorum Pontificum documentis et praeceptis.

In assensione dignis propositis firmo tibi operosa senectus mitis sapientiae fulgeat exemplis, novis sucis vivida «in misericordia uberi», scilicet quo magis appropinquat Deo, fiat, ut ex fonte uberiore gratiae et misericordiae aquas hauriat. Felix diu vivas in terris, semper in caelis.

Haec imo e pectore ominati, nihil Nobis restat, nisi ut tibi, Venerabilis Frater Noster, Apostolicam Benedictionem peramanter impertiamur: et hanc ad universos, qui sexagesimum natalem sacerdotii tui participabunt, libenter volumus pertinere.

Ex Aedibus Vaticanis, die XX mensis Iulii, anno MCMLXIX, Pontificatus Nostri septimo.

PAULUS PP. VI


*A.A.S., vol. LXI (1969), n. 11, pp. 662-663

 

© Copyright 1969 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana