Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

NUNTIUS GRATULATORIUS AD E.MUM P. D. THOMAM S. R. E. CARDINALEM COORAY, ARCHIEPISCOPUM COLUMBENSEM IN CEYLON, QUINQUE A SUSCEPTA ORDINATIONE EPISCOPALI CONDENTEM LUSTRA.*

 

Mox annui revolutus temporis circulus tibi, Venerabilis Frater Noster, afferet diem memoriae recordatione faustum: quinque enim implebuntur lustra, ex quo, ascitus ordini et dignitati primorum populi Dei, consecratus es Episcopus. Quod quidem cum ad notitiam Nostram pervenerit, pro benevolentiae caritate, qua erga te afficimur — quantum vero ita sit, unus scit et metitur Is, qui eam pectori Nostro indidit — nolumus hanc praeclaram obviam datam occasionem praeterlabi, quin bene ominante voce Nostra tam felicis vitae tuae recolendus eventus magis iucundetur. Quapropter religiosae laetitiae tuae atque cleri populique Archidioecesis Columbensis in Ceylon, veluti cumulum sertumque addituri, gratulationes et vota, quibus sensus animi Nostri patefiat, hasce per Litteras libenter proferimus. De naviter ac diligenter a te impensis pastoralis muneris sollicitudi

nibus et curis deque inde pio maturato fructu egregiam laudem habeto. Tibi profecto non defuerunt, immo enituerunt pulcherrimae virtutes, quae sacrorum Antistitem, Romana purpura a Nobis ob insignia merita exornatum, faciunt carum Regi regum, cui servit, et optimo cuique spectabilem: etenim pietatis observantia conspicuus, unitatis Ecclesiae diligens amator, gregis tibi commissi vigilans rector, comis et gravis, officiosus cunctis tuum expetentibus consilium, inopiae miserorum propitius, imaginem praebuisti et praebes boni sedulique sacri pastoris, qui se conformare studet ad archetypum omnis perfectionis, Christum. Nos vero non latet a te rem difficultatibus implicatam et quasi circumvallatam saepius comperiri. At vero Nos quoque minime aufugit te, christiano usum more fortiter agendi et patiendi, perstare inter ardua strenuum, inter dubitantia securum, quia robur tuum spes est in Deo valide sita. Quod hactenus egisti, perge porro firmis propositis vitae et actionis prosequi, illud ad te referens sacri Psaltae hortativum magnificum effatum: «In Deo speravi, non timebo, quid faciat mihi caro » (1): certe equidem Deus cum sit infinitae potentiae, potest iuvare, cum sit infinitae bonitatis, vult iuvare, dator auxilii, quod quidem solet ferri, cum res humanae maxima in inopia versantur. Constans igitur et firmus in fide, integre tutanda, spe alacer, nihil aestimato pretiosius quam innocentiam vitae praeclaramque conscientiam officii implendi servandam; nihil optabilius censeto quam in aula mentis meditationibus vacare caelestibus, secundum illud sanctitatis praeceptum: «Quid praeter te mihi est in caelo? et si tecum sum, non delectat me terra» (2), et in agendo industria et sollertia operari semper et ubique bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei (3).

Scito quae salutaribus precationibus tibi percupimus, ad veri nominis felicitatem tuam pertinere, quam Deipara Virgo, Mater spei et sanctae laetitiae, tibi ubertim largiatur, eaque te, sui devotum cultorem et clientem, amabili ac praesenti vultus sui lumine et obtutu circumstet. Tibi denique, Venerabilis Frater Noster, gregique universo, cui sacer pastor consulis, Apostolicam Benedictionem, praecipuae caritatis Nostrae pignus, peramanter impertimus.

Ex Aedibus Vaticanis, die XXIII mensis Novembris, anno MCMLXX, Pontificatus Nostri octavo.

PAULUS PP. VI


*A.A.S., vol. LXIII (1971), n. 2, pp. 109-110

(l) Ps. 55, 5.

(2) Ps. 72, 25.

(3) Gal. 6, 10.

 

© Copyright 1970 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana