Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

NUNTIUS GRATULATORIUS
AD E.MUM P. D. IACOBUM FRANCISCUM S. R. E. CARDINALEM MCINTYRE, QUINQUAGESIMO EXACTO ANNO EX QUO SACERDOTIO EST AUCTUS.*

 

Libenter istic excipiantur, cognitu iucunda adveniant tibi, Venerabilis Frater Noster, diligentiae plena haec verba, quae Litteris hisce Nostris tibi destinatis committimus, quibus laetiorem facere properamus fausti eventus sollemnius celebrandam memoriam: mox enim decem exacta condes lustra, ex quo sacerdotio auctus es, ac subinde primo litaturus altare Domini scandisti.

Consideranti tecum a longinquo illo primordio usque ad praesentem diem in ecclesiasticorum munerum varia et diversa perfunctione res a te gestas, cum Antistes adiutor Archiepiscopi Neo-Eboracensis fuisti, ac postea cum Ecclesiae Angelorum in California gubernacula tibi tradita sunt, est causa profecto, cur de acceptis sine numero caelestibus beneficiis Deo gratias agas; habes, cur ob id ipsum ad te queas Davidicum illud effatum referre: «Multa fecisti tu, Domine, Deus meus, mirabilia tua, et cogitationibus tuis non est qui similis sit tibi» (1).

Procul dubio praeterita vitae tuae obtutu mentis remetienti, tibi pio, navo, sollerti dictis et factis, in oblivionem non venient etiam hi, quos passus es dolores, qui solent saepius veri et sinceri amoris quasi fidi alumni et comites esse. Quos quidem reminiscendo etiam hac de causa fac consolatione utaris, et generosum animum erigas, rectae conscientiae testimonio recreatus. Nonne adflictae res probant virtutem, quae duris palam fit eventibus, et augent, non minuunt merita, quibus aeternus iudex unus novit aequissimum parare praemium? Siquidem «in igne probatur aurum et argentum, homines vero receptibiles in camino humiliationis» (2).

Nos autem praeclaram nacti hanc occasionem, tibi veterem benevolentiam et parem ei egregiam opinionem iudicii aperte demonstrandi, adhortamur te, ut multiplicentur tua in senecta uberi (3) pro Christi regno et augusto eius nomine strenua voluntas, altrix magnanimitatis firma fiducia, otia sancta contemplationis interserenda fecundo cum foedere iustis negotiis actionis. Quam apta et consentanea sonant huiusmodi servando tenori morum Thomae a Kempis salubria praecepta: «Age quod agis: fideliter labora in vinea mea; ego ero merces tua. Scribe, lege, canta, geme, tace, ora, sustine viriliter contraria: digna est his omnibus et maioribus proeliis vita eterna» (4).

Ita ut digne te geras, quemadmodum decet Episcopum, recte docendi et vivendi magistrum et ducem, veritatis preconem, adsiduo nisu tibi imperare fac studeas longum porro per aevum, quod tibi optamus cupimusque divinae bonitatis thesauro et potioribus usque donis opimum.

Haec imo e pectore ominatis, nihil Nobis restat, Venerabilis Frater Noster, nisi ut tibi Apostolicam Benedictionem, superni auxilii et praesidii auspicem, peramanter impertiamus.

Ex .Aedibus Vaticanis, die IV mensis Maii, anno MCMLXXI, Pontificatus Nostri octavo.

PAULUS PP. VI


*A.A.S., vol. LXIII (1971), n.7, pp. 541-542

(l) Ps. 39, 6.

(2) Ecoli. 2, 5.

(3) Cfr. Ps. 91, 14 ·

(4) De Imit. Christi. III, cap. 47.

 

© Copyright 1971 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana