Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

NUNTIUS GRATULATORIUS
AD E.MUM P. D. IOSEPHUM S. R. E. CARDINALEM DA COSTA NUÑES, DECEM CONDENTEM LUSTRA
A SUSCEPTA ORDINATIONE EPISCOPALI.*

 

Ad notitiam Nobis perlatum est mox fore, ut tibi, Venerabilis Frater Noster, recordatio memoriae in diem incidat, qui communi opinione apprime bonus, faustus, felix reputatur: etenim quinquagesimum natalem Episcopatus tui celebrabis.

Pro benevolentiae studio, iam haud dubiis argumentis probato, quo te complectimur, volumus in praesens animo tibi prope adesse, atque huiusmodi grandem eventum tuum religiosa conspergere laetitia et tibi reddere ad recolendum durabiliorem.

Accipe igitur gratulationes et vota Nostra, quae pro comperto habeto mera et sincera esse atque sacrarum precum oratu confirmari. Longae transactae aetatis spatia tecum considerans ipse cumulate et singillatim reminisceris sollicitudines et curas, quas impendisti pro amplificanda Dei gloria et procuranda gregis tibi commissi salute et tutela, cum primo Macaonensis dioecesis regimini moderatus es, ac denique cum Goanam et Damanensem honoris patriarchalis sedem obtinuisti.

Perpetuo tibi honori est, quod sanctissimae religionis professione, exquisita doctrina, perito usu rerum, comitate iuncta gravitati oris et morum de catholico nomine egregie meritus es, et praeclaram famam ibi apud optimum quemque reliquisti.

Quid tibi nunc percupiendum est, nisi ut, desideriis animatus caelestibus, felix vivas, Ecclesiae praebiturus clara documenta virtutis, quae, labentibus ad flexum annis, maiore usque elucescat nitore sapientiae, quae deceat Antistitem? Ad te fac sine intermissu referas magnificnm sacri Psaltae effatum : «Plantati in domo Domini, in atriis domus Dei nostri florebunt» (1).

Licet plantatio habeat dignitatem, praecellit tamen in proceritatem se extollens arboris incrementum: nam si initium est in plantatione, gaudium est in flore et in fructu. Quocirca ut in senecta uberi sanus, strenuus, navus edas fructus lucis in omni bonitate (2), superna gratia, quam invocamus, tribuat tibi copiam agendi, validas vires, lumina et auxilia perpetuo opportuna.

Haec flagrantibus votis postquam ominati sumus, tibi, Venerabilis Frater Noster, Apostolicam Benedictionem, abundantium supernorum munerum pignus, impertimus.

Ex Aedibus Vaticanis die X mensis Novembris anno MCMLXXI, Pontificatus Nostri nono.

PAULUS PP. VI


*A.A.S., vol. LXIII (1971), n.10, pp. 873-874

(l) Ps. 91, 14.

(2) Cf. Eph. 5, 9.

 

© Copyright 1971 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana