Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

EPISTULA AD BENEDICTUM CALATI,
CONGREGATIONIS MONACHORUM
EREMITARIUM CAMALDULENSIUM
PRIOREM GENERALEM,
NOVIES CENTENARIA REDEUNTE MEMORIA
PIENTISSIMI OBITUS SANCTI PETRI DAMIANI,
ECCLESIAE DOCTORIS

INCLITI CAELITIS

 

Dilecte Fili,
salutem et Apostolicam Benedictionem
.

 Incliti caelitis Ecclesiaeque doctoris Petri Damiani sollemne, quod sacra Liturgia in suo recolit ordine, auctis hoc anno peragetur laetitiis, novies centenaria redeunte memoria eius pientissimae mortis, quae Faventiae, ad Benedictinum coenobium S. Mariae foris portam, die XXIII mensis Februarii anno MLXXII evenit. Equidem novimus tanti nominis Viro honorando festas apparari celebrationes tum a religiosa, quam moderaris, familia Monachorum, tum a delecto hominum coetu, Hamleto Ioanne Cardinali Cicognani praesidente; neque hisce inceptis deesse multorum praesentiam eruditorum, qui novissimis praesertim temporibus, praeter suas de re religiosa deque compositis doctrinis opiniones, in hunc ipsum Sanctum impensiora usque studia contulerunt, eius momentum in humanarum rerum cursu agnoscentes eundemque veluti singularem magistrum consalutantes, qui inter primores antiquae illius aetatis est merito adscribendus. Quae honoris officia haud parum animi culturam provehent atque amplificabunt, cum quae S. Petrus Damianus senserit et effecerit, ea omnia ad scientiarum latissimam provinciam spectent, et historiae disciplinas, spiritualium motuum vices, cogitata illa unde humani pendent eventus, ipsas denique societatis formas et immutationes complectantur, quae neque per violentiam armorumque vim, neque per politicorum rationes soleant induci.

Porro liberae historicorum investigationi permittentes plura copiosaque argumenta, ex quibus Petri Damiani opus sat longo spatio undecimi saeculi constat, in praesenti unum tantum Nos iuvat recogitare, quod sane et aptiori cognitioni favere et in intimum paene secretum eius personae deducere potest: is enim — ut se ipse appellavit — fuit ecclesiusticus vir (S. Petri Damiani . . . Opera omnia. Op. II, 1; PL 145, 41 B.), homo nempe Ecclesiae. Revera in Ecclesia atque pro Ecclesia sub annum MXXXV, cum duodetricesimum aetatis suae annum ageret, monachus et eremita esse voluit, postquam iuvenile aevum Ravennae, in natali urbe, transegerat ingeniumque suum Faventiae et Parmae ad excultam humanitatem informaverat, quam postmodum, munere suscepto docendi, frugifere confirmavit et auxit. Verum haec non mera fuit institutio, sed quasi quaedam vocatio ad litteras artesque scriptoris addiscendas: eam enim, monachus factus, perpolivit atque cum Divinorum studiis Librorum coniunxit, in quos totus incubuit subtiliore sentiendi vi usus vigilique sua conscientia ecclesiastici viri impulsus.

Genus autem, quod ipse elegit ut sese ad Deum converteret, id est vitam religiosam amplecteretur, fuit contemplationis opus, prout vigebat in eremo a Sancta Cruce Fontis Avellanae, haud ita pridem a beato Ludulfo, Sancti Romualdi Abbatis discipulo, ibi constitutum. Prudens quidem fuisse consilium non ambigitur, quoniam ita S. Petro Damiano pernobilem consuetudinem monasticam Ecclesiae ingredi licuit, quae vivax in eadem familia totaque Ravennatium regione erat, uberesque id temporis fructus edebat ex studio perfectionis anachoreticae et ex ipsis domibus a S. Romualdo conditis, ceterisque eiusmodi vitae institutis, quae tum in Italia florebant: ardens quidem fervor, quem et antiquissimae formae et Christianorum mores Orientalium mutua inter se efficacitate alebant. Fuit igitur monachus et eremita ob firmissimum propositum, quod eum penitus tenuit, adeoque fidelitatem servavit erga praeclarum illud genus vivendi, ut eremum solummodo germanum sui domicilium existimaret eodemque reverti expeteret, depositis episcopali munere et purpurati Patris dignitate, quae a Summo Pontifice acceperat; redire enim voluit ad dilectam solitudinem (Op. XX, Praef. PL 145, 443 C.), in qua fontem spiritualis pietatis invenire et dulcia eremi secreta (IOANNES LAUD. Vita b. Petri Damiani, c. XVIII; PL 144, 137 C.) iterum posset degustare.

Haec sacri solitudo recessus tantum aberat ut quoddam mundi effugium vel aliqua spiritus recreatio haberetur, ut ei reapse esset — quemadmodum poeta christianus sui scie ingenii perspexit — servigio di Dio . . . ne’ pensier contemplativi (DANTE, Paradiso, XXI, vv. 114-117). Quod ministerium constanter exsecutus est in intima communione cum Ecclesia, de qua altissime sensit secundum theologicam doctrinam, quam ex traditione SS. Patrum scriptorumque mediae, quae dicitur, aetatis largiter hauserat. Ut ipse scribit, Ecclesia est tabernaculum Dei (Op. III, qu. 10; PL 145, 60 C.), sacrarium Sancti Spiritus, eius donis repletum (Sermo 65; PL 144, 888 C.), est Christi sponsa sine macula et ruga (Sermo 69; PL 144, 897 C.), est corpus Christi (Op. XI, c. 10; PL 145, 235-236). In primis vero Ecclesiae unitatem et universalitatem praedicat, quae singulari prorsus modo in Eucharistico mysterio significantur idque simul efficiunt ut una in multis et tota in singulis (Sermo 49; PL 144, 779 C.) ipsa sit. Quapropter quilibet monachus, quamvis remotus longeque disiunctus, praesentissimus (Op. XI, c. 10; PL 145, 239 B.) adest Ecclesiae eiusque vitam plene ac verissime participat.

Qui «ecclesialis» sensus vitae monasticae atque eremiticae adiuvant, ut in clarissima spiritualis disciplinae et theologiae luce partes illae ponantur, quas Petrus Damianus in gravissimis Ecclesiae aetatis suae vicissitudinibus egit, necnon vis et impulsus, quem ad huiusmodi eventus ipse contulit. In id est ille advocatus, quoniam fama eius uti religiosi sodalis, coenobia ab eo exstructa, visitationes monasteriorum celebrium, et imprimis contionandi virtus et navitas litterata ipsi conciliaverunt favorem benevolentiamque populi atque civium optimatium summam aestimationem: solitudo tales viros saeculo commodat, de eo dixit Franciscus Petrarcha, egregie perstringens naturam ac munus vitae contemplativae in Ecclesia (F. PETRARCA, De vita solitaria, 1, II, tract. IV, 3; ed. A. Altamura, Napoli 1943, p. 102). Verumtamen non quidem invitatu vel rogatu alicuius Petrus Damianus adductus est, ut in se primas partes reciperet vitae Ecclesiae sui temporis; etenim probe intellegebat quam opus esset Ecclesiae ecclesiasticis viris, qui in ea interiorem perficerent renovationem, quae vicissim eam restitueret in Christi sponsam sine macula et sine ruga. Hanc vero renovationem ex ipsa rei natura et ante omnia clerum attingere oportebat, qui adeo in saecularis vitae formam ac rationem dilapsus erat, ut eius officium in Ecclesia omnino impediretur, sacerdotum dignitate atque honestate deiecta. Duobus scilicet vulneribus sive aegritudinibus clerus conflictabatur, quae fortasse non graviora quam alias eo tempore erant, tamen acrius sentiebantur acerbiusque reprehendebantur ab ecclesiasticae renovationis fautoribus, quos inter ipse numerabatur Petrus Damianus; hae nempe plagae erant simonia vel largitio ad munera ecclesiastica consequenda, et violatio praescripti canonici de continentia. Ambae reapse erant pestes in Ecclesia, quarum altera venale faciebat regimen Ecclesiae (Ep. V, 13; PL 144, 364 C.); altera autem clericos viros depellebat ab eorum officio «adhaerendi specialiter Christo magis quam reliqua omnia Ecclesiae membra» tum etiam ab officio «praedicandi specialiter nomen Dei» (Ep. V, 4; PL 144, 344 D.). Ipsa ergo Ecclesiae sanctimonia postulabat, ut clerus erigeretur. Simul autem contra alias plagas erant repugnandum (avaritiae, neglegentiae, ignorantiae), cum Petrus Damianus maximam officii sacerdotalis excellentiam in eo reponeret, quod corpus et sanguinem Redemptoris consecraret: «Nullus plane mortalium, ut existimo, maius aliquid in divinis peragit sacramentis, quam ipsi quoque, qui saecularis sunt ordinis sacerdotes» (Op. XXVI, c. 1; PL 145, 500 B).

Petri Damiani iudicio, clerus eripi poterat et liberari plagis illis, quae eius officia impediebant dignitatemque offendebant, tantummodo duobus adhibitis remediis, necessariis quidem et inter se conexis: reditu ad Ecclesiae traditionem et Apostolicae Sedis interventu. Traditio ab eo habetur optima forma et regula, qua continenter Ecclesia se ipsa metiri debet ut se inveniat, profecta a primis initiis, a forma primitivae Ecclesiae, quae fuit Apostolorum Ecclesia. Neque hoc satis erat; suum pondus etiam habent testimonia patrum et corpus canonum (Ep. V, 13; PL 144, 360 D.), quae efficiunt illa decreta, quae observanda sunt et usurpanda, ut Ecclesia suam sanctitatem recuperet atque conservet. Eadem fontium et traditionis appellatio impellit Petrum Damianum ad Summi Pontificis auctoritatem advocandam, ut Ecclesiae renovatio suscipi et perfici valeat. Ipse Iesus Christus potestatem concessit Ecclesiae Romanae per illas facultates Petro collatas eiusque in sede Romana successoribus, qui auctoritatem suam exserere debent adversus praesentia Ecclesiae mala: «Tu domine mi, venerabilis papa — sic alloquitur Nicolaum PP. II in De coelibatu sacerdotum opusculo — qui Christi vice fungeris, qui summo pastori in apostolica dignitate succedis, noli pestem hanc per ignaviam ad incrementa perducere, noli connivendo et dissimulando grassanti luxuriae frena laxare» (Op. XVII; PL 145, 386 B.).

Quas vero christianae renovationis vias Petrus Damianus ostenderat - scilicet SS. Patrum canonum auctoritatem (Vita Petri Damiani, c. XVI; PL 144, 135 D.) atque cathedram Beati Petri (Op. V, Praef.; PL 145, 89 B.) — eas Ecclesia ingressa est saec. XI ad collapsam cleri erigendam disciplinam et ad interiorem suam restaurationem perficiendam. In id strenue adlaborans, sanctus hic Vir tamquam egvegium bellatorem (Vita Petri Damiani, c. XVI; PL 144, 133 A.) se praestitit, plane persuasum habens totis prorsus viribus contendendum esse, ut illis temporibus christianae religionis eversio (Vita Petri Damiani, c. XVI; PL 144, 135 B.) propulsaretur. Quod tamen bene est animadvertendum, eius vitae exempla paenitentiae operibus caelestiumque rerum contemplatione praeclara, eiusque praecellens doctrina Sacrarum Scripturarum et SS. Patrum sapientia penitus imbuta, magis quam ipsius indefatigata opera, apud aequales profecto valuerunt ad illam morum excitandam renovationem, quae bonorum omnium erat in votis.

Haec sunt praecipua Petri Damiani vitae ac doctrinae capita, quae per saecularis huius commemorationis decursum Nobis placuit ad meditandum imitandumque proponere. Quamvis diversa sint temporum adiuncta, quibus ipse vixit, putamus nihilominus non tam turbulentae aetati suae, quam christianae omnium temporum communitati emendandae sanctum hunc Caelitem divinitus fuisse datum. Scilicet non minus quam illius aetate, hodie Ecclesia talibus indiget ecclesiasticis viris, qui eadem vitae austeritate sanctitateque fulgeant, quique eodem flagrent incensissimo erga Ecclesiam amore; ita quidem, ut ab iis ductum et incitamentum suscipiens, Populus Dei salutare illud renovationis opus, quod per Concilium Vaticanum II feliciter incohatum est, alacri studio prosequi pergat.

Ad hoc igitur, dilecte Fili, conferant saecularia sollemnia, quae celebraturi estis, opitulante precibus et patrocinio suo S. Petro Damiano. Ac fore confìdimus, ut praesertim vos, qui eius religiosae vitae formam amplexi estis, eius imaginem in vos referre eiusque sanctitatis nitore omni ope vestros conformare mores conitamini.

Qua suavissima spe freti, cum tibi, dilecte Fili, tum universae monasticae familiae tuae, Nobis sane carissimae, iisque omnibus qui sacris hisce celebrationibus quoquo modo operam dabunt, caelestium gratiarum auspicem, Apostolicam Benedictionem peramanter in Domino impertimus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XVI mensis Februarii, anno MCMLXXII, Pontificatus Nostri nono.

PAULUS PP. VI

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana