Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

NUNTIUS GRATULATORIUS 
AD FRANCISCUM S.R.E. CARDINALEM CARPINO,
QUINQUE IMPLENTEM LUSTRA EX QUO
AD EPISCOPALIS ORDINIS FASTIGIUM
EVECTUS EST

 

Ad notitiam nostram perlatus est nuntius, quem quidem libenti animo percepimus, mox fore, ut tu, Venerabilis Frater Noster, XXV annos compleas, ex quo ordinatus fuisti Episcopus. Caritatis et benevolentiae, qua tecum coniungimur, bisce in singularibus temporis adiunctis apertum testimonium exhibere optamus et cupimus. Quapropter, una cum bene multis prope et procul, qui de te egregie sentiunt, piae huiusmodi celebritatis participes sumus. Auctori igitur et Largitori omnium bonorum persolvimus tecum grates, quod a longinquis illis primordiis vitae tuae curriculum decursum multiplicibus laboribus et meritis fecit esse fecundum.

Enimvero Antistes Coadiutor Montis Regalis, dein eidem archiepiscopali Sedi praepositus, postea Romam arcessitus fuisti, ut, Satrae Congregationis pro Episcopis Assessor, diligentia plenas curas in praegravibus negotiis impenderes. Subinde, Patrum Cardinalium collegio ascitus, Panormitanam metropolitanam Sedem moderandam suscepisti, ubi bonus pastor in populo et virtutum opifex honorabile nomen reliquisti; indeque, cum munus pastorale abdicavisses, satrae theologiae cultor eximius, recti promotor, hac in Urbe ministerium Nostrum adiuvas. Quod integre credis, eloquenter doces. In religionis catholicae mysteriis potissimum est veluti sol sanctissimae Eucharistiae sacrificium et sacramentum, de quo S. Ioannes Chrysostomus haec sublimia prodit eloquia: «Haec mensa est nervus nostrae salutis, mentis vinculum, fiduciae firmamentum, spes, salus, lux, vita» (S. IOANNIS CHRYSOSTOMI In Epistolam 1 ad Corinthios, hom. XXIV, 5). Huic doctrinae assidue insta, atque Eucharistiae celebrazioni in exemplum tu graviter, decore, pie attende, arridente tibi de caelestibus sedibus Beatissima Virgine Maria, cuius patrocinio alma cum fiducia te committimus.

Haec flagrantissima vota Benedictio Apostolica confirmat.

Ex Aedibus Vaticanis, die XXXI mensis Martii, anno MCMLXXVI, Pontificatus Nostri tertio decimo.

PAULUS PP. VI 

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana