Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

NUNTIUS GRATULATORIUS
MARIO S.R.E. CARDINALI NASALLI ROCCA DI CORNELIANO,
QUINQUAGESIMUM EXACTO ANNO
EX QUO PRESBYTERATUS ORDINEM SUSCEPIT

 

Munera, quibus a Deo, Patre clementissima, continenter cumulamur, nos monent, ut ei gratias agamus mente pia et humili. Sunt tamen in vitae cursu quidam eventus, qui animum incitant, ut veluti consistat, se ad se ipsum impensius revocet ac praedictum religionis officium diligentius exsequatur. Hoc profecto senties, cum proxime quinquagesimum annum complebis, ex quo, amore divino praeventus, sacerdotium iniisti. Quem natalem tuum praeterire non patimur, quin tibi vehementer gratulemur tibique optima quaeque precemur in Domino.

Licet quidem asseverare te vitam sacerdotalem fere omnem Apostolicae Sedis ministerio devovisse. Etenim Decessoribus Nostris Pio XI et Pio XII ut cubicularius intimus, deinde Ioanni XXIII et Nobismet ipsis ut Praefectus cubiculi secreti seu, post novam rerum ordinationem, ut Praefectus Palatii Apostolici, sollerter atque fideliter praesto fuisti, donec anno MCMLXIX in Patrum Cardinalium Collegium es cooptatus.

Sed praeter eiusmodi officia, de fratribus tuis in Christo sollicitus, etiam bonum fidelium, praesertim aerumnosorum, nisus es procurare. Occurrunt quidem menti sacrae missiones, maxime illae, quae a Francisco Imperiali appellantur, quibus operam dedisti, et sacrum ministerium, quod diu obiisti, ut carcere detentis, ac nominatim capitis damnatis, subvenires. Haec ergo imago viri in sacro ordine Deo et hominibus dediti, tibi praefulsit: «(sacerdos) recti itineris ductor, levaminis salutisque administer ac caelestium donorum largitor, christianis nullo non tempore adest, ab incunabulis nempe, ad humationem, ad caelorum gaudia» (PII XI Ad Catholici Sacerdotii: AAS 28 (1936) 13).

Nos vero Christum, Pastorum principem, enixe deprecamur, ut te, hanc anniversariam memoriam celebrantem, spirituali repleat gaudio tibique dona propitiationis suae ubertim largiatur. Cleri etiam amantissima Mater, beata Maria Virgo, te praesidio suo communiat. Quae vota Nostra confirmet Apostolica Benedictio, quam tibi, Venerabilis Frater Noster, libentissime impertimus.

Ex Aedibus Vaticanis, die III mensis Aprilis, anno MCMLXXVII, Pontificatus Nostri quarto decimo.

PAULUS PP. VI

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana