Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

EPISTULA
HERMANNO S.R.E. CARDINALI VOLK
EPISCOPO MOGUNTINO,
QUINTO EXACTO SAECULO
A CONDITA IPSA IN URBE
STUDIORUM UNIVERSITAE

«MOGUNTIAGUS, NOBILIS CIVITAS»

 

«Moguntiagus, nobilis civitas» (Cfr. S. HIERONYMI Ep. 123), antiquitate, rerum gestarum memoria, monumentorum pulchritudine affatim quidem commendatur; placet Nobis vero duas laudes, quibus praecipue ornatur, in lumine ponere: religionem et studia liberalia, quae si felici nexu inter se coniunguntur, egregia enitet forma vivendi.

Christiana sacra eo mature sunt inducta et maxime Praesulum cura et diligentia incrementis adaucta; in quibus memorandus est Sidonius, de quo Venantius Fortunatus ait: «Domini cultum templa novando fovet» (VENANTII FORTUNATI II, 2, 15), atque Sanctus Bonifatius, qui, «Germaniae apostolus», episcopalem sedem ibi apte disposuit.

Doctrinarum vero domicilium inclitum urbs ista evasit, postquam auctoritate Xysti IV, Decessoris Nostri, studiorum Universitas seu, ut tum dicebatur, Studium generale anno MCCCCLXXVII ibidem coepit patere. Quod, ut notum est, aetate illa evenit, qua, renatis veterum litteris artibusque, alacritate discendi animi incendebantur. Moguntiaco ergo, quasi e quodam centro, humanismus, qui appellatur, in multas Germaniae partes est propagatus. Post difficultates non leves, procellosis temporibus subortas, novus huic altiorum disciplinarum sedi est inditus Vigor per sodales Societatis Iesu, quos Daniel Brendel de Homburg, Archiepiscopus et Princeps Elector Moguntinus, asciverat. Aetate autem Gallicae perturbationis rerumque conversionis haec studiorum Universitas est interempta.

Nec praeterire volumus, urbem istam mente intuentes, eius civem, qui perennem famam est adeptus: Joannem Gutenberg, inventorem artis typographicae, quae, ut nemo non videt, ad humanum cultum provehendum diffundendum plurimum contulit.

E cuius praeclari viri nomine appellata est nova studiorum Universitas Moguntina, quae post immanem cladem alterius belli, quod per orbem terrarum saevierat, a. MCMLXVII, omnibus praedita Facultatibus, est provide instaurata.

Cum ergo in eo sit, ut quintum saeculum revolutum ab hoc eximio litterarum disciplinarumque domicilio primum constituto sollemniter celebretur, gratulationem Nostram declarare gaudemus, vehementer optantes, ut diuturnum in aevum vera ibi sapientia colatur, quae plurimum valet ad vitam recte dirigendam et ad terrenam aedificandam civitatem.

Rogantes, ut huiusmodi animi Nostri sensum sis interpres et nuntius apud coetum, qui huius anniversariae memoriae causa congregabitur, Moderatori et universis, qui in ista studiorum Universitate docent ac discunt, nominatim vero magistris et alumnis Facultatis theologiae catholicae, superna auxilia enixe precamur.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XXIV mensis Aprilis, anno MCMLXXVII, Pontificatus Nostri quarto decimo.

PAULUS PP. VI

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana