Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

EPISTULA
IOANNI S.R.E. CARDINALI COLOMBO,
ARCHIEPISCOPO MEDIOLANENSI,
ELECTO AC RENUNTIATIO MISSO EXTRAORDINARIO
AD PRAESIDENDUM CELEBRITATIBUS
XIX CONVENTUS EUCHARISTICI NATIONALIS
IN ITALICA URBE PISCARIA

PISCARIENSIUM CIVITAS

 

Piscariensium civitas mentes catholicorum Italiae mox ad se convertet, quoniam ibi XIX Conventus Eucharisticus celebrabitur e dilecta ista Natione. E multis inceptis, quae diligentia Venerabilis Fratris Antonii Jannucci, Episcopi Pinnensis-Piscariensis, et eorum, qui cum eo operam sociant, iam inita sunt, ad apparanda sollemnia in honorem augusti Sacramenti altaris, sperare licet fore, ut illa in bonum religionis salubriter cedant novisque impulsionibus animos excitent.

Ad ornandum vero hunc religiosum eventum te, qui Ecclesiam regis Mediolanensem, Nobis carissimam, cuius scilicet memoria semper apud Nos viget, Missum Extraordinarium Nostrum eligimus, constituimus, renuntiamus, eas partes tibi mandantes, ut vices Nostras sustineas in celebritatibus, quae in isto Conventu Piscariensi fient. Quia laude flores pietatis et rerum agendarum prudentia es insignis, nihil dubitamus, quin creditum tibi munus egregie et spectate sis persoluturus. In quo fungendo fac sedulo annitaris, ut Eucharistica festa istic agenda in omnibus eo convenientibus novum fidei ardorem accendant. Fides enim in hanc admirabilem veritatem, ex qua Christus, Deus et homo, sub speciebus panis et vini est vere, realiter et substantialiter praesens, imprimis postulatur, dum minus rectae opinationes circa hoc mysterium hic illic serpere cognoscuntur.

Argumentum autem peculiare, eidem Conventui propositum, ad promovendum cultum divinum et ad alendam pietatem eucharisticam perquam aptum esse videtur, quippe quod etiam in renovationem liturgicam inseratur, a Concilio Vaticano II feliciter inductam. Haec est autem sententia, quae paucis verbis multu praebet ad considerandum: «Dies dominica est Pascha hebdomadale Populi Dei». Haec omnino consonat bisce eiusdem universalis Synodi dictis: «Mysterium paschale Ecclesia, ex traditione apostolica, quae originem ducit ab ipsa die Resurrectionis Christi, octava quaque die celebrat . . . Hac enim die christifideles in unum convenire debent ut, verbum Dei audientes et Eucharistiam participantes, memores sint Passionis, Resurrectionis et gloriae Domini Iesu, et gratias agant Deo qui eos “regeneravit in spem vivam per Resurrectionem Christi ex mortuis” (1 Petr. 1, 3)» (Sacrosanctum Concilium, 106). Agitur vero hic de universo Christi paschali mysterio, quod mortem et gloriosam de ea victoriam, necnon ascensionem in caelum comprehendit. Itaque hoc die communitas ecclesialis, in unum congregata circa Dominum, qui eam de tenebris ad mirabile lumen suum vocavit, hosce salutiferos eventus non solum pie oportet commemoret, sed etiam sibi, divina gratia opitulante, applicet. Quod quidem fit praecipue participatione sacrificii eucharistici, quae communione Corporis Domini praeclarissime manifestatur.

Itaque dies dominica in vita christiana permagnum obtinet momentum, his etiam temporibus, quibus homines multiplicibus causis ab iis, quae sursum sunt, distrahuntur. Profecto verba perveteris operis, quod «Didascalia Apostolorum» inscribitur, etiam aetate nostra, quamvis tot ac tantae intercesserint mutationes, vim suam retinere videntur : «Nolite ergo vosmet ipsos, cum sitis membra Christi, spargere ab ecclesia, cum non coadunamini; Christum enim caput habentes secundum promissionem ipsius praesentem et communicantem vobis, nolite ipsi vos neglegere nec alienare salvatorem a membris suis nec scindere nec spargere corpus eius nec praeponere Dei verbo necessitates temporariae vitae vestrae; sed die domenica omnia seponentes concurrite ad ecclesiam» (Didascalia Apostolorum, II, 59, 2: «Didascalia et Constitutiones Apostolorum», ed. F. X. Funk, 1, p. 170).

Sanctificatio ergo diei dominicae seu Paschae hebdomadalis celebratio sine dubio efficit, ut caeleste munus tunc perceptum in vitam privatam et publicam arcano quodam influat vigore. Eucharistica enim dape enutriti, fideles viribus pollent, quibus testes Christi in domestico convictu et in hominum societate exsistere valeant. Praeterea veri nominis pax et concordia manant exinde, siquidem ii, qui eucharistico pane vescuntur, unum veluti corpus efficiunt (Cfr. 1 Cor. 10, 17). Non violentiis, non praedationibus, non caedibus controversiae sociales dirimuntur, sed imprimis voluntate pacis studiosa et ad se devovendum parata, quae hoc mirabili Sacramento roboratur et solidatur.

Copiosam igitur spiritualium fructuum messem ex isto Conventu exspectamus; Deumque impensis precibus rogamus, ut catholici ex Italia per frequentationem huius mysterii reapse «genus electum, regale sacerdotium, gens sancta et acquisitionis populus» dici possint (Cfr. Minale Romanum, Praefatio I in Dominicis «per Annum»).

Tibi denique, Venerabilis Frater Noster, Benedictionem Apostolicam amanti animo largimur, necnon ceteris Praesulibus, nominatim Episcopo Pinnensi-Piscariensi, quem diximus, Magistratibus, clero set fidelibus universis, qui eucharisticis bisce celebritatibus intererunt.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die IV mensis Augusti, anno MCMLXXVII, Pontificatus Nostri quinto decimo.

PAULUS PP. VI

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana