Index   Back Top Print

[ IT  - LA ]

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE MOTU PROPRIO DATAE

ALTISSIMI CANTUS*

SEPTIMO EXEUNTE SAECULO A DANTIS ALIGHERII ORTU.

 

Altissimi cantus domini, Dantis Aligherii hic annus saecularem celebrandam vehit memoriam, cum septimum plenum decurrat saeculum, ex quo is Florentiae, in urbe etiam aliorum expeditorum et praestantium ingeniorum generosa altrice, natus est.

Ut par et aequum est, cumprimis Italica gens multiplici obsequio, aemula certatione poetarum suorum maximum, litterarum suarum decus lucidissimum, reveretur et commemorat, cum eloquii sui is auctor sit princeps et, quemadmodum humanitatis suae formam et habitum expresserit et finxerit, ita per aetates provide eius servator et custos exsistat.

At vero aliae quoque haud paucae ad christianam humanitatem conformatae nationes horum sollemnium participes esse volunt, et Dantis nomen, quod ubique terrarum immortalis gloriae fama manet perpetuoque manebit, nunc vero quasi fax in editiore elata loco magis magisque fulget.

In huiusmodi autem exhibendo laudis honore Catholica Ecclesia praesens adsit, plane oportet. Etenim inter viros gloriosos eum numerat, virtute et sapientia praeditos, in peritia sua requirentes modos musicos, pulchritudinis studium habentes [1].

In praeclaro choro christianorum poetarum, ubi eminent Prudentius, S. Ephraem Syrus, S. Gregorius Nazianzenus, S. Ambrosius Mediolanensis Episcopus, S. Paulinus Nolanus, S. Andreas Cretensis, Romanus Melodes, Venantius Fortunatus, Adamus a S. Victore, S. Ioannes a Cruce, aliique recentioris aetatis non pauci, quos universos recensere longum est, Dantis aurea cithara, harmonica cinyra miro concentu resonat granditate rerum, puritate affiatus et spiritus, nervis summae elegantiae coniunctis, praestantissima.

Quare vestigiis insistentes Decessoris Nostri Benedicti XV, qui, saeculo VI vertente ab obitu Dantis Aligherii, Epistolam Encyclicam, a verbis « In praeclara summorum » [2] incipientem, edidit, Nos quoque volumus perillustri Poetae observantiae significationem tribuere. Idque non tantum ut ei vertat gloriae hisce in fugacibus commemorationis adiunctis, quae cursui temporis interseritur et mox tempore obruitur, sed quodam modo ut eam in aevum perpetuet, non quasi erecto ex lapide vel aere silenti et gelido monumento, sed potius expresso fonte perennibus fluente venis, tum eius in laudem, tum in profectum egregiae spei iuvenum. Hi alii post alios quasi in disciplinam eius traditi et tanti praeceptoris facti alumni, idonei fient ad eiusdem memoriam eiusdemque opus collustranda, idque ita praestabunt, ut ipsius poesis iugi vere in litterarum republica viridet, ipsius humana et christiana sapientia in doctrinarum et artium optimarum studiis novis viribus apud Italos convalescat, secundum maiorum instituta et mores, qui iure meritissimo Dantem Aligherium vivi sui sermonis patrem venerantur.

Hac de causa, moderatoribus Academici Instituti, quorum id interest, consentientibus, constituimus magisterium seu cathedram Dantis Aligherii studiis provehendis in magno illo Athenaeo, ad quod fel. rec. Decessor Noster Pius XI tantas sollicitudines curasque contulit, quodque Romani Pontifices, eum subsecuti, et Nos ipsi, semper, at quam maxime cum Mediolanensium Archiepiscopus essemus, singulari observantia, pari benevolentia affecimus. Loquimur de Mediolanensi studiorum Universitate a Sacratissimo Corde. Motu proprio igitur Nostroque incepto decernimus, ut ea magisterio seu Cathedra Dantis Aligherii studiis amplificandis exornetur.

Ad cogitationem quidem laetitiae plenam adducimur fore, ut id, quod constitui iubemus, palam obtestetur singularem cultum, quo Nos prosequimur Divinae Comoediae cantorem, et quem volumus numquam sopita flamma accendi et vehementius ali in studiosa iuventute, quae in illo Athenaeo ad optimas disciplinas et artes instruitur. Exsistent — haec Nobis spes arridet — inde alumni acumi ne ingenii et pietate spectabiles, qui idonei ipsi erunt, ut hanc philologiam olim profiteantur, unde omnes illius aureae fodinae divitiae eruantur, eaeque amatoribus sciendi patescant et novum reflorentem virorem parent litteris earum quae nostrae succedent aetatum.

Quaesierit fortasse quispiam, curnam Catholica Ecclesia, adspectabilis eius Capitis arbitrio et ope, ita memoriam recolere, ita praedicare Florentini poetae gloriam contendat. Facilis et prompta responsio est: quia Dantes Aligherius praecipuo iure noster est: noster, scilicet catholicae religionis, quia in Christum totus spirat amorem; noster, quia Ecclesiam valde dilexit, cuius decora cecinit; noster, quia in Romano Pontifice agnovit et veritus est Christi in terris Vicarium.

Nec piget meminisse eius vocem elatam et asperam sonuisse contra nonnullos Romanos Pontifices, et acerbe reprehendisse ecclesiastica Instituta virosque, qui Ecclesiae administri et legati fuere. Absit, ut silentio transeamus hac ex parte eius indolis propensionem, hanc eius operis faciem, cum probe noverimus, qualis et quanta fuerit animi eius aegrimonia, quae quidem talis fuit, ut durioribus certe flagris in Florentiam, dilectissimam suam patriam urbem, non parceret. Procul dubio arti eius et in rebus civilibus animi concitationi benigna indulgentia concedenda est, quam quidem ufficium iudicis et correctoris, quod sibi vindicat, ipsi conciliat, praesertim cum lamentabilia vitia carpit.

Ceterum cognitum perspectumque est, huiusmodi animosi spiritus habitus numquam labefactasse firmam eius catholicam fidem et erga Sanctam Matrem Ecclesiam amantis filii studiosam voluntatem.

Dantes noster est: liceat Nobis iterare iusti affatus sententiam, id asserentibus minime, ut ambitiosi et immodici amoris causa tanto de tropaeo gloriemur, quin potius ut ipsi moneamur officio nos teneri, talem eum agnoscendi, et explorandi in opere eius inaestimabiles divitias ad christianae intellegentiae vim sensumque spectantes, cum persuasum id Nobis habeamus tantummodo eos, qui summi poetae religiosi animi secreta penetralia rimantur, posse miros in poemate absconditos spirituales thesauros alto sensu comprehendere et pari gustu libare.

Quod prorsus exigi e genere ipso poematis Dantis Aligherii manifestum apparet. Quodlibet enim poema, huiusmodi nomine dignum, virtute quam catharsim vocant, verae artis veraeque poesis propriam, erigit extollitque animos ad nova et fortia cogitanda ac sentienda. Haec autem elatio et granditas, quae in Divina Comoedia singularis et amplissima elucet, e religioso sensu ac nominatim e catholica fide scatere et prosilire intellegitur.

Profecto fides, quae come stella in cielo in me scintilla [3], cuiusque ita is possessionem obtinet, ut hae nihil maioris faciat... questa cara gioia / sopra la quale ogni altro ben si fonda [4], hoc poesis templum, itidem fidei templum ab imo fundamine ad fastigia cunctis eius in partibus luce et calore implet. Quare ab ipso, a quo conditum est, sacrum poema appellatur: Se mai continga che 'l poema sacro, / al quale ha posto mano e cielo e terra, / sì che m'ha fatto per più anni macro, / vinca la crudeltà che fuor mi serra / del bello ovile ov' io dormi' agnello, / nimico ai lupi che li danno guerra; / con altra voce omai, con altro vello / ritornerò poeta, ed in sul fonte / del mio battesmo prenderò ' l cappello [5].

In praesens liceat Nobis expletam et cumulatam delectationem ostendere, quod in cnsummationem voti ae praesagii Dantis Aligherii feliciter Nobis datum fuit, id agere, ut in baptisterio del mio bel San Giovanni [6], ubi sacro ablutus lavacro christianus evasit et Dantes vocatus est, Patribus Oecumeniei Concilii Vaticani II magno adstantibus numero, laureae auratae coronae intersereretur ex auro Christi monogramma, a Nobis dono missum, in christiani orbis pergratum obtestandum animum, quod ipse mire cecinit la verità che tanto ci sublima [7].

Laurus, qua caput Dantis Aligherii redimitum est, Italiae et totius humani generis decoris et ornamenti, numquam aruit ac palluit. Verumtamen decebat eam nova fronde augeri, cum is ob granditatem ingenii et operis appellationem sibi mereret poetae ad cunctas pertinentis gentes seu oecumenici, perillustris, adsiduo studio et auditione perquam digni.

Poema Dantis Aligherii nimirum universale est: immensa qua latitudine patet, amplectitur caelum et tellurem, aeternitatem et tempora, Dei mysteria hominumque casus, sacram doctrinam et profanas disciplinas, scientiam e Divina Revelatione et e rationis lumine haustam, ipsius usu et experientia cognita et historiae memorias, aetatem, qua ipse vixit, et Graecas Latinasque antiquitates; ac denique mediae aetatis id monumentum, quo nullum significantius perstat, plane permanet. Quodsi eius sententiam et argumentum spectaveris, prorsus videbis ibi captos fructus esse ex Orientalium sapientia, ex « λoγω » Graecorum, e Romanae humanitatis cultu, et divitias congestas esse capitulatim e christianae religionis dogmate et legum praeceptis, qualia praecipui elaborarunt doctores. Dantes Aligherius in philosophia Aristotelis assecla, Platonis in mentis propensione ad exemplares rerum rationes contemplandas, S. Augustini in historiae vi et notione, in theologia S. Thomae Aquinatis firmus et fidelis est alumnus, ita ut opus eius, praeter alia, veluti Summae Theologiae Angelici Doctoris speculum sparsis exhibitum fragminibus sit. Quod quidem universe et generatim verum est; aeque tamen verum est haud leviter ipsum moveri auctoritate S. Augustini, S. Bernardi, Victorinorum, S. Bonaventurae, neque exsortem esse apocalyptici cuiusdam tactus Ioachimi a Flore Abbatis, cum soleat ad nova dilucula vel ad res, quae, non natae, futuri gremio continentur, sese praetendere.

Divinae Comoediae finis apprime in actione versatur atque eo contendit, ut immutet et convertat. Cui non solum reapse praestitutum est, ut esset panctis carminibus pulchra, praeceptis morum bona, sed quam maxime ut radicitus hominem excuteret eumque eveheret, a perturbatione ad sapientiam, a noxis ad sanctitatem, ab angoribus ad felicitatem, ab horrifica consideratione inferorum locorum ad Paradisi beatitates. Hoc summus vates in epistula Cani Grandi de la Scala data probe confirmat: Finis totius et partis esse posset et multiplex, scilicet propinquus et remotus; sed, omissa subtili investigatione, dicendum est breviter quod finis totius et partis est removere viventes in hac vita de statu miseriae et perducere ad statum felicitatis [8].

Quae cum ita sint, Divina Comoedia nuncupari potest itinerarium mentis ad Deum, a tenebris inexorabilis reprobationis ad purificae emendationis lacrimas, et, gradatim, de claritate luminis in lucentiorem luminis claritatem, de flammanti ad flammantiorem amorem sursum usque ad Fontem lucis, amoris et sempiternae dulcedinis: Luce intellettüal, piena d'amore, / Amor di vero ben, pien di letizia, / letizia che trascende ogni dolzore [9].

Poesis rationes revera exhibentur veluti certa documenta et monita, ut ad Deum ascendatur. Natura rerum et supernaturalium rerum ordo, veritas et errores, peccatum et gratia, bonum et malum, opera hominum et effectus opera eorum consecuti conspiciuntur, existimantur, perpenduntur coram Deo atque in aeternitatis prospectu patescunt. Adscensus autem hic, secretiora usque et maiora petens, epicum carmen fit interioris vitae, epicum carmen caelestis gratiae, epicum carmen usus et experientiae mysticae, multiformis virtutis; fit theologia mentis et theologia cordis.

Voragines poenis mulctatorum vitiorum, regna serena, ubi omni labe animae absterguntur, arduae celsitudines, quibus multigenae viae ad sanctitatem ducentes attolluntur, et ii, qui sanctitatis perinsignia exemplaria exstiterunt — qualia laudis praeconia S. Francisco, S. Dominico, S. Petro Damiani, S. Benedicto a Nursia, S. Romualdo, S. Bernardo contexta sunt! — omnia haec in verticem adipiscendum scandunt. Ei nempe qui salutarem significationem centum canticorum deprehendat, hi centum sunt gradus scalarum, quales in somnio Iacob conspexit, quae ab imis iacentibus locis usque ad Sanctissimae Trinitatis lucem conscendunt. Praevia supremo harum gradui, a S. Bernardo compellata, ut novo et imperito peregrino in postremo eius voto explendo advocata propitia faveat, Deipara Virgo Maria stat.

Nimirum Florentino poetae Maria, il nome del bel fior ch'io sempre invoco / e mane e sera [10]ea, che là su vince, come qua giù vinse [11], supernorum munerum apparet administra; fulgida caeli porta, interiecta spatia inter Creatorem et creaturas submovet praebetque accessum ad Christum et ad Supernum Verum contuendum: Or questi, che da l'infima lacuna / de l'universo infin qui ha vedute / le vite spiri tali ad una ad una, / supplica a te, per grazia, di virtute / tanto, che possa con li occhi levarsi / più alto verso l'ultima salute. / Ed io, che mai per mio veder non arsi / più ch'i fo per lo suo, tutti miei preghi / ti porgo, e prego che non sieno scarsi, / perché tu ogni nube li disleghi / di sua mortalità co' preghi tuoi, / sì che , 'l sommo piacer li si dispieghi [12].

Actor primarum partium ipse poeta est, qui imago fit humani generis, quod, adsiduae allegoriae velamine obtento, eo perducit, ut admissa sua agnoscat et rectum virtutis iter rursus capiat, ut se sinat collustrari, purificari, ut tandem cum summo Vero summoque Bono coniungatur, cohaereat.

Divina lex data est hominibus, ut, ei obtemperantes, felicitatem sive huius terrestris vitae, sive sempiternae, quam affectant, attingant, sectando verum bonum, quod rectum amorem inspirat, fugiendo malum, detorti amoris, cupiditatis et nequitiae scaturiginem.

Patet quod genus humanum in quiete sive tranquillitate pacis ad proprium suum opus, quod fere divinum est iuxta illud « minuisti eum paulo minus ab Angelis » (Ps. VIII, 6) liberrime atque facillime se habet [13].

Haec pax, quae homines privatos, familias, nationes, humanam consortionem attingit, pax interior et exterior, pax singularis et publica, tranquillitas ordinis conturbatur et quatitur, quia pietas et iustitia despicatui ducuntur. Idcirco, ut ordo et salus restaurentur, ad consorti foedere annitendum vocantur Fides et ratio, Beatrix et Vergilius, Crux et Aquila, Ecclesia et Imperium, expergefacta conscientia condicionis, qua homines in terris collocati sunt, dum universum praedicatur nuntium, obscurum quidem at certum, novi exorituri saeculi. Et caelum tellusque conspiranter hoc Evangelium pacis resonant. Sane pacis poema Divina Comoedia est: lugubre canticum pacis perpetuo amissae in inferis locis; dulce canticum pacis, ad quam spes suspirat, Purgatorium est; Paradisus vero praeclarum epinicium est pacis plene perpetuoque possessae.

Divina Comoedia item templum sapientiae et amoris exstat, sapientiae scilicet spirantis amorem et amoris redolentis sapientiam. Quis infitietur divini poetae versus erga homines amore flagrare, unde praesens et efficax monitio proficiscatur, ut quavis in vitae condicione et statu meliores fiant et ad metas iis a providentissimo Deo statutas dirigantur?

Ex quo sequitur, ut poema cunctam rem socialem salubriter emendandam curet, asserta libertate, quae vindicet a servitute nequitiae, quaeque impellat ad inveniendum diligendumque Deum in aeque utendis eius donis, sive ad historiam, sive ad omnigenos vitae adspectus pertinentes, cum Dantes profiteatur humanarum rerum aestimationem et comprehensionem, cuius praecipuas notas congruenter explanandas esse opinamur.

Haec apud summum vatem e formula disciplinae S. Thomae Aquinatis originem ducit et eorum distinguitur insigni, qui omnia in bonam partem vertere student. A certis rationibus proficiscitur, scilicet Gratia non deleri naturam, sed sanari et perfici, atque personam esse nomen dignitatis [14]. Adversis vestigiis stat contra nonnulla ascetica vel mystica praecepta, quibus videbatur contemptum mundi omnibus esse expetendum, utpote unam perfectae formam vitae.

Apud Dantem Aligherium cuncta quae praesto sunt homini bona, quae ad ingenium, ad mores, ad sensum animi, ad eruditionem et doctrinam, ad humanum civilemque attinent cultum, non solum approbantur, sed etiam laudibus extolluntur. Hoc autem magnopere refert animadvertere iis bonis aestimationis locum dari et honorem tribui, dum ipse in divina se mergit, ubi caelestium rerum contemplatio potuerat terrestria elementa protenus vacua et inania facere. Quin etiam eius humanitas ibi plenius definitur et in gurgite divini amoris perficitur; etiam in sinu rutilae immensitatis caelorum is sentit se teneri anxio nuntio veritatis et bonitatis, quod ab ipso infra praestolatur remotissimum infelicis telluris nostrae punctum, l'aiuola che ci fa tanto feroci [15] .

Ad Graecam Romanamque autem antiquitatem quod spectat, ipse in sententia manet eam praemunivisse providas christianae religioni vias atque huic saepenumero suffecisse allegorias, secus ac renatarum, ut aiunt, artium aetate, vel potius saltem apud multos illius aevi evenit, a quibus hominum bona perpendebantur, posthabita ratione Dei; atque adeo humanitas in ethnicorum instituta moresque tunc flectebatur, et pelagiana inficiebatur vitiositate.

Leviter et in transitu liceat eius doctrinam de re politica attingere.

Duae potestates, Ecclesia et Imperium, a Deo ordinatae sunt, ut homines ad felicitatem assequendam dirigant, altera ad caelestem, altera vero ad terrestrem; quemadmodum felicitates huiusmodi inter se distinctae sunt, quamvis haec illi subiecta, ita suo in complexu et ambitu altera alterius voluntati non paret atque ambae liberae sunt, ita ut sacrarum et profanarum rerum vitetur confusio. Verumtamen eaedem debent mutuum sibi adiumentum praebere, quod quidem in rebus fidei et morum est Summo Pontifici Imperatoris pronum obsequium; utraque autem rei christianae publicae commodo inservit.

Ecclesiae libera et expedita sarcina inutilis fastus, expers saecularium curarum, tota contentione vacat veritati serendae et fructibus eius maturandis: Non vi si pensa quanto sangue costa / seminarla nel mondo, e quanto piace / chi umilmente con essa s'accosta [16].

Quod certe longe abest ab instituto, quod Marsilius Patavinus invexit et hac aetate increbruit, ponens Civitatem ab Ecclesia funditus esse seiungendam.

Imperatori munus deputatur, quod potissimum morale est, cum eo tendat, ut iustitia superior discedat, et cupiditas, perturbationis et bellorum causa, cohibeatur. Ex quo sequitur, ut necessaria universalis monarchia esse videatur. Haec — propriis mediae aetatis sententiis et verbis adumbrata — prorsus exigit, ut supernationalis potestas antistet, qua in populorum pacis et concordiae tutelam unica lex imperet. Divini poetae praesagium minime est commenticium et fallax, quemadmodum aliquorum iudicio videri possit, cum hac aetate regestam quandam invenerit formam in Nationum Coniunctarum Coetu amplo provisu et benefacto, quod ad societatis humanae gentes pertinere conetur.

Facere non possumus, quin etiam celeriter id attingamus, quasnam rationes religionis veritas et poesis inter se habeant, ut maiore in lumine ponamus, quomodo huiusmodi necessitudo in Divina Comoedia ad rem deducatur, ac paucis absolvamus de arte poetica, qualis haec Danti Aligherio fuerit, cum maxime etiam id multis de causis poscatur, ut poesis et universa, et singulatim cum religione coniuncta, refloreat.

Ioannes a Vergilio Dantis sepulchro epitaphium condidit, quod hoc personabat elogium: « Dantes theologus, nullius dogmatis expers, / quod foveat claro philosophia sinu ».

Ab hoc viro honestatus est is apprime nomine theologi, cui tamen praepolluit appellatio summi poetae, qua ipsum consalutaverunt saecula, consensu haud sero facto unanimi; et divina nuncupata est eius Comoedia.

Uterque honoris titulus apte ei congruit. Attamen non est existimandus poeta, quamvis theologus, sed potius renuntiandus est altissimi cantus dominus, etiam hac causa, quod theologus emersit mentis celsitate praeditus.

Poesis eius dignitas, magnitudo, eximiae laudes adeo evidenter patent, ut nequaquam ad has probandas contortioribus argumentationibus opus sito Aetherius montis apex, per tantam temporum fugam erodentibus aquis indemnis, fusis et loquacibus disceptationibus non indiget, ut innotescat: satis est veloci oculorum obtutu eum adspicere.

Satius est, quemadmodum fuit dux Vergilius Danti, ita Dantem quam plurimis possit esse alterum Vergilium, in sacrario artis, praesertim poeticae, mystagogum. Hoc autem flagrantioribus votis percupiendum est nostra aetate, qua spiritualis vitae regressus haud raro respondet in re oeconomica et in technicorum disciplinis progressioni. Ars inopia laborat: quoties ea apprime ad tenuia et ex uno angulo visa perfertur, ad ea quae in uniuscuiusque opinione nimis sunt posita, Manichaeorum, ut ita dicamus, ritu, despicante rerum naturam adducitur, ad cynicorum cachinnos, ad vitiorum descriptiones et elationes convertitur et, ad poesim quod attinet, tantum lyrica admittit vel quam maxime praeoptat, exceptionibus et angustiis positis, quae steriles sunt, nedum necessariae evadant.

Sunt qui ex philosophiae placitis, quae ipsi invexere vel secuti sunt, consectaria inferentes, inter versus et prosam orationem negent esse discrimen; sunt alii qui, licet discrimen istiusmodi asseverent, poesi agnoscant indolem lyricam ad commovendum animum aptam et ex ea petant tantum eloquium, quod affectus et contuitus ingenii promat, cum contra orationi metro solutae adiudicent logice enucleatas rationes et quae descripta, scienter definita, in re sita excogitantur.

Liquido patet intus in penetrali animi posse inveniri, unde poesis sibi sumat carminum argumenta. At vero, cum dimittit vel in contemptionem adducit rationaliter cogitandi vim, numquam pervenit ad quidquam, quod sit logicum, perspicuum, visu tactuque manifestum; atque adeo enascitur gracilis, subobscura, ampullis suffulta verborum et pectoris prodit affectus, qui in vacuos languores evanescunt.

Quodsi poetica constructio magnae mensurae reddatur, nequaquam hanc ob rem minoris ducenda est. Apud veteres formae, quae summos obtinebant numeros, epicum poema et tragoedia erant. Illi Plato palmam deferebat, huius vero Aristoteles [17], qui praestantissimorum artificiorum fastigium ibi situm esse arbitrabatur.

Iudicii autem notas, in gradata pulchritudine et perfectione, quae obtinenda erat, metienda, e psychagogia quam maxime ii petebant, scilicet ex explicata potentia, quam auctor sibi proposuerat animos efficaciter, convenienter, late ducendi. Hanc etica, quidem artis regulam et Horatius praescribit, quae prateriri non possit: Non satis est pulchra esse poemata; dulcia sunto: / Et quocumque volent animum auditoris agunto [18].

Quae omnia adipisci licet proprio poesis eloquio ac potissimum ea facultate, prorsus arcana, et fortasse numquam satis percognita, quam instinctum inflatumque divinum dicimus. Minime hic deturbat despicitque rationem, sed potius alium cognoscendi modum, alium potiundi rebus iter constituit, et cum his detegit necessitudines, quas illa non intuetur. Eget autem ars ratione in tumultuosa navitate, antegrediente instinctus inflatusque scintillationem, quae cuncta posthac incohata collustrat, placat, simplicia efficit; eadem protenus eget in subsequenti operis consummatione, perficienda nimirum cum peritia et ingenio, ut cum aliis animi status et habitus communicetur, non solum suscitatis ideis, imaginibus, affectibus, sed absoluta quoque vitali variorum diversorumque elementorum moderatione et concentunamque scribendi recte, sapere est et principium et fons [19].

Huc accidit, ut necessario egignendum sit profluens quidpiam, veluti magnetica vis, positu et vafra verborum iunctura, euphonia, rythmo: Ingenium cui sit, cui mens divinior, atque os / Magna sonaturum, des nominis huius honorem [20].

Iam vero apud Dantem Aligherium prorsus ignea vis, instinctus inflatusque est causa, cur eius opus animetur et ad miram celsitatem extollatur in amplectendo veluti exstantium rerum pelago: ... I' mi son un, che quando / Amor mi spira, noto, e a quel modo / ch'e' ditta dentro vo significando [21].

Ibi omnia pangendi carmina genera coalescunt: sunt sane illic epicum, lyricum, didascalicum, satyricum, dramaticum, et quidem utrumque, sive statuarium, sive motorium; idque fit copulando continenter varia, variando multiplicia, servata splendida architectonicae unitatis cohaerentia. Omnes autem resultare iubentur sensus animi, vocisque soni: blandiloqui et bellicosi, maesti et hilari, fastidiosi et admirationis pleni, spirantes iram, terrorem, metum, amorem, obsecrationem, adorationem, mellifluum risum, summae beatitatis laetitias promentes.

Suo usus singulari scribendi genere, summus poeta concinit ea quae implicatiora et elatiora in vivis sunt, mysteria Dei et hominum cogitata, altitudine praestantiora. Tum magnum quiddam et mirabile apparet scaturigo illa, quae tam amplum eloquii flumen profundit, cum recogitatur ipsum Italicum usurpare sermonem, tunc veluti pupulum et rudem, prima eloquii tentamina expertum. Qui nempe sermo pane orzato ... e sole novo [22] ingenio eius quod ita describit: da mia natura / trasmutabile son per tutte guise [23], veluti tractabile instrumentum praesto est, ut exprimat alias nobili cum gravitate, alias populari quadam cum rusticitate, alias vehementer, alias blande, multigeno colore et modulamine quidquid affectus animum eius movet vel mentem eius in contemplationem rapit, iracundias et amoris impetus, vituperationes et laudes, sempiterna poena damnatorum convicia et sanctorum caelitum preces, visiones, somnia, praesagitiones, consilia, philosophiae acumina, cacumina theologiae.

Hac theologiae posita mentione, profertur quaestio, quae ad eam pertinet. Nonnulli existimatores asseveraverunt Divinae Comoediae poeticam naturam abesse, quotiescurnque et ubicumque theologia imbuta sit. Alii prorsus in diversam abeunt sententiam, pro explorato habentes indidem eam eminere et enitescere meridiana luce, omnino sua. Ab horum iudicio non dissentimus rationibus innixi, tum generatim, tum singulatim ad id genus causam attinentibus.

Quis infitietur religionis sensum, religionis veritates, ex finito ad Infinitum salientia vota, fuisse et semper esse fontem aquae, quam alta poesis vena promat? Nonne haec ceteris forma est praestantior et purior? Quotiescumque oratione, cuius maximam partem sibi vindicat, — mavult canere quam loqui, coloribus pingere quam argumentari, et mavult in perorando sculpere — haec re mystica partos effectus, investigatos Gratiae motus, exstasim, quotiescumque sese ad supremam Pulchritudinem se extollit, ad Bonum Verumque, quod supra humanum intellectum excedit, cui enarrando vieta cedit fandi facultas, alla eterna luce / che, vista, sola e sempre amore accende [24], tum divinae bonitatis fit donum loculentissimum, eius gloriae repercussa imago: apparet nempe ... giorno a giorno / essere aggiunto, come quei che puote / avesse il ciel d'un altro sole adorno [25].

Re quidem vera homines, quorum vitae ratio in contemplatione est posita, prae ceteris religiosi, imprimis poesis magno nomine dignae, petitores sunt; et ad hanc quod attinet, splendidi exempli specimina vaticinia prophetarum et davidici psalmi universe iudicata sunt.

Profecto inter mysticos et inter veros poetas, quin etiam communiter inter liberalium artium artifices, quarum poesis procreatrix et parens esse videtur, secreta cognatio intercedit. Etenim poeticum donum in tenore rerum naturalium prophetico et mystico dono in tenore supernaturalium rerum respondet; utrique cum exseritur, similis est psychologicus cursus et processus; utrumque petit abditius animi habitaculum, apicem spiritus, medium cordis locum, ubi priores Deum adesse sentiunt, alteri autem, quantumvis non penitus intellectam, at suspectam, et contuitu quodam coniectam praesentiam percipiunt muneris, quod « speciei generator » [26]  constituit.

Oblatam occasionem nunc adipiscimur, adhortandi, ut religiosae poesi studeatur, sive choricae, musices numeris ad ornandae, quae in se colligat multitudinis sensum, in interpretandis veris naturae rerum vocibus, in celebrandis sacris sollemnibus et magnis eventibus, qui laeti vel maesti abeunt, sive poesi in apricum proferenti serta animi cum Deo colloquia, qui ei aperit fontem vitae et super eius naturam excedit.

In Christum nimirum credentes, quibus fidei gratia Verbum vitae magister et paedagogus habitat in corde, artem verborum ad sonum exquisitorum, licet simplicem et inornatam, singulari iure suam esse deputare licet. Proinde eam exerceant velut arabilem campum, suspicientes in Dantis Aligherii exemplar, quod ultra difficile progredi possit, iis quoque quas proferimus habitis rationibus.

Si in coniunctionem eorum, quae ad doctrinam et eorum quae ad poeticae artis principia, in ipsius opere pertinent, consideratio intendatur, est sane, quo perspicue appareat mutuum foedus ibi idoneum et validum exsistere. Utrumque elementum minime inordinate appositum est, quamvis uni alterum sit subiectum, sed potius utrumque animantem apteque concinnatam conformationem constituit, haud secus atque in hominis corpore ossa et carnis involucrum: quocirca si alterum cadit, alterum quoque se a lapsu non sustinet; nam pulchritudo ex una compactione consistit.

Praeterea utrimque inter theologiam philosophiamque ac pulchritudinem ibi conectitur mutua ratio, quae hic sita est: cum doctrinae pulchritudo suum ornatum habitumque tum cantus dulcedine, tum figuris vel plastices figmentis praebeat, id parat communitque iter, ut illae multis sane numero utilissima praecepta impertiantur.

Ea quae alte inquiruntur et subtiliter pertractantur inaccessa evadunt humilioribus hominibus, qui, magna sane multitudo, ipsi quoque veritatis appetunt panem. Verumtamen et hi percipiunt, gustant, probe aestimant pulchritudinis efficacitatem et gratiam; et hac via facilius evenit, ut veritas eis affulgeat eosque enutriat. Hoc sibi statuit, hoc altissimi cantus conditor ad rem deduxit, cui pulchritudo facta est ancilla bonitatis et veritatis, bonitas autem materia pulchritudinis.

At vero tempus est Nos finem imponere impari praeconio laudis Danti Aligherio tributo, ut vehementer commonefaciendo id concludamus: « Honore afficite altissimum poetam ».

Quem omnes colant, quia ad omnes is pertinet, catholici nominis decus, oecumenicus vates et humani generis educator: maiore autem diligentia et constantiore sollicitudine ii qui religione, caritate patria, vitae vicissitudinibus, studiorum cognatione ipsi propinquiores sunt.

Ii autem qui strenuiore sunt indole non solum Divinae Comoediae, praestantissimi operis, exemplar nocturna versent manu, versent diurna, verum etiam altius vestigent quidquid ibidem adhuc inexploratum et obscurum manet.

Contendant legere singuli totam, non precipites et praepetes, sed acuta sagacitate et meditata commentatione. Quodsi variis de causis id multis contingere nequeat, raro inveniatur quisquam, qui eius summae complexum, eximias eius mente elucentes species, nobiliores eius partes versusque ignoret.

Compellamus denique nostrae aetatis homines, ut suam doctrinam et eruditionem perficiant et collustrent, tam magnae animae occursu. Siquidem saecularis memoria Dantis Aligherii, septimo exeunte ab eius ortu saeculo, vehit ipsum ad nos, micantissimum sidus, ad quod subleventur oculi, a quo ratio itineris, crebra silva obscura praepediti, expetatur adversus il dilettoso monte / ch'è principio e cagion di tutta gioia [27].

Ad Nos quod attinet, ut honoris ei tribuatur obsequium insignibus in praesentibus celebritatibus, cupientes harum memoriam perpetuari, incepto quodam eius cultui profuturo, ut supra diximus, Motu proprio constituimus magisterium seu Cathedram studiis Dantis Aligherii provehendis in Mediolanensi studiorum Universitate a Sacratissimo Corde. Quorum omnium, quae Motu proprio decernimus, fidelem exsecutionem Venerabili Fratri Carolo Colombo, Episcopo titulo Victorianensi, Praesidi Mediolanensis Institutia Iosepho Toniolo, et, per eum, dilecto filio Aetio Franceschini, Moderatori Magnifico Mediolanensis studiorum Universitatis a Sacratissimo Corde.

Quae autem his Litteris Apostolicis, Motu proprio datis, statuimus, ea semper valida et firma esse iubemus, contrariis quibuslibet non obstantibus.

Datum Romae, die VII mensis Decembris, festo S. Ambrosii Episcopi, anno MCMLXV, Pontificatus Nostri tertio.

 

PAULUS PP. VI
 


[1] Cfr. Eccli. 44, 1-5.

[2] Cfr. A. A. S. XIII, 1921, pp. 209 ss.

[3] Par. XXIV, 147: « quae magis usque ardet sidus ut, atque micat » (Latina interpretatio I B. Mattè, Dantis Aligherii Paradisus, Eporediae 1876, p. 100).

[4] Ibid., 89-90: « ... pretiosa gemma super qua / fundatur virtus omnigena » (I. B. Mattè, p. 99).

[5] Par. XXV, 1-9: « Si fors detur, ut hoc sacrum et sublime poema, / Tellus et caelum cui posuere manum, / Unde fui factus multos macer ipse per annos / Crudeles vincat qui depulere procul / Me dulci, in quo dormivi quondam agnus, ovili / Usque lupis hostis, qui mihi bella ferunt, / Ipse alia fama, vultuque redibo poeta, / Baptismique mei tempora, cingam ad aquas » (I. B. Mattè, p. 101).

[6] Inf. XIX, 17: in pulchro baptisterio a Sancto Ioanne.

[7] Par. XXII, 42: « veritatem quae adeo nos extollit ».

[8] Ep. XIII, 15.

[9] Par. XXX, 40-42: « Plura ubi lux rutilat, seu mentis, amoris plena; / Veri amor et plenus perpete laetitia; / Laetitia exsuperans dulcedine gaudia cuncta » (I. B. Mattè, p. 122).

[10] Par. XXIII, 88-89: « Formosi floris, quod voco quotidie / Ad lapsum, atque otum solis, venerabile nomen » (I. B. Mattè, p. 95).

[11] Ibid., 83: « quae in caelo vincit, vicit in orbe velut » (I. B. Mattè, p. 95).

[12] Par. XXXIII, 22-33: « Nunc hic ab inferno caelum qui vidit ad usque / Singillatim animas, te rogat, atque petit / Per te virtutem tantam, qua tollere posset / Ad sedes oculos, est ubi summa salus. /Atque ego qui pro me numquam illa videre cupivi, / Quantum opto pro isto, te precor, atque preces / Ipsa meas imple: mortali hunc nube resolve, / Ut per te videat gaudia summa polo » (I. B. Mattè, pp. 133-134).

[13] Monarchia, I, IV. 2.

[14] Cfr. Summa Theologiae, I, q. 1, a. 8 ad 2; I-II, q. 109, a. 8; I, q. 29, a. 3 ad 2.

[15] Par. XXII, 151: areola quae nos tam feros facit.

[16] Par. XXIX, 91-93: « Non reputant quanto in mundo sit sanguine sparsum; / Non quantum placeat, qui explicat hoc humilis » (I. B. Mattè, p. 119).

[17] Plato, Leg. II, 658 d et ss.; Aristoteles, Poetica, 1461 b 26 et ss.

[18] Horatius, Ars poetica, 99-100; cfr. Epist. II, I, 212-214.

[19] Horatius, Ars poetica, 309.

[20] Id., Satir. I, IV, 43-44.

[21] Purg. XXIV 52-54: « Tunc ego sum quidam, qui quando spirat et intus, / Quomodo dictat Amor significo atque noto » (I. B. Mattè, p. 4).

[22] Conv. I, 13: « Panis hordeaceus ... et sol novus ».

[23] Par. V, 99: natura mea / aptus transmutationi sum omnes per modos.

[24] Par. V, 8-9 « Quae simul est visa, ut semper ametur agit » (I. B. Mattè, p. 21).

[25] Ibid. I, 61-63: « Moxque dies visus fuit additus esse diei / altero uti ornasset aethera sole dies » (I. B. Mattè, p. 6).

[26] Sap. 13, 3; cfr. H. Brèmond, Prière et poèsie, Paris 1926.

[27] Inf. I, 77-78: Delectabilem montem, cunctae principium et causam laetitiae.


*A.A.S., vol. LVIII (1966), n. 1, pp. 22-37
 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana