Index   Back Top Print

[ LA ]

PAOLO VI

LITTERAE APOSTOLICAE
MOTU PROPRIO DATAE

MAGISTERIUM VITAE*

PONTIFICIUM ATHENAEUM SALESIANUM STUDIORUM
UNIVERSITATIS TITULO ET HONORE DECORATUR

 

Magisterium vitae, quo animi, praesertim iuniorum, et christianis virtutibus excolerentur et perpolirentur doctrinis, Societas S. Francisci Salesii quasi praeclaram hereditatem a S. Ioanne Bosco, conditore suo ac legifero patre, accepit ac per temporum cursum sedulo exercere nisa est et amplificare, neque in praesenti id agere desinit. Nam egregius ille Christi sacerdos ad quemdam traditur scripsisse: « Studium et pietas verum te reddent Salesianum » (Ceria, Memorie Biografiche del Beato D. Bosco, Torino 1934, XV, p. 28). Ipse enim, « gravissimum educationis momentum in vita hominis eiusque influxum semper maiorem in socialem huius aetatis progressum » (Conc. Vat. II, Decl. de educatione christiana Gravissimum educationis, n. 1) praesentiens, ita suorum munus anno MDCCCLXXIV in prooemio Constitutionum Societatis Salesianae effinxit: « Catholicae religionis ministris persuasum semper fuit in adulescentulis instituendis maximam esse sollicitudinem adhibendam. Etenim iuventute malis aut bonis moribus imbuta, bona aut mala ipsa hominum societas fiet. Ipse Christus Dominus huius rei veritatis nobis clarum exemplum suppeditavit praesertim eum parvulis ad se advocatis divinis manibus benediceret, atque clamaret; "sinite parvulos venire ad me". Nostris vero temporibus longe maior urget necessitas » (A. Amadei, Memorie Biografiche di S. Giovanni Bosco, Torino 1939, X, p. 896).

Sodales vero Societatis Salesianae mirum illud a Sancto Fundatore et patre traditum artis educandi charisma, pie receperunt non modo quasi quoddam sacrum depositum custodiendum, sed etiarn tamquam uberrimum germen fideliter excolendum. Quod quidem altiora et diligentiora studia superiore et organica, ut aiunt, institutione exercenda deposcit, quibus omnia, quae in fontibus continentur, et catholico sermone methodoque scientifica explicentur et novis postulatis apte respondeatur.

Propterea, tanti parentis vestigia secutus, B. Michael Rua, proximus eiusdem in regenda Societate successor, cui non ita pridem Beatorum Caelitum honores Nosmet decrevimus, mature, id est anno MCMIV, Fulgitii in Salassis, quem pagum Foglizzo Canavese vulgo appellant, prope Augustam Taurinorum Institutum Theologicum Internationale a S. Michaële condidit, quod esset Salesianis sodalibus primaria domus studiormn. Cui annis MCMXII et MCMXIV a Sede Apostolica est concessa facultas alumnos ad gradus academicos Baccalaureatus et Licentiae in sacra theologia promovendi. Praeter hanc sedem studiorum theologicorum, anno MCMXXIII in ipsam urbem Augustam Taurinorum, nomine indito S. Ioannis Bosco, translatam, etiam Institutum philosophicum scholasticos Salesianos excipiebat.

Denique anno MCMXL, hoc doctrinarum domicilium, eiusdem Apostolicae Sedis auctoritate, ad dignitatem Pontificii Athenaei, ad Salesianos discipulos pertinentis, est provectum, quod Facultates theologiae, philosophiae, iuris canonici complecteretur.

Quod cum laetis esset auctum incrementis — iuvat potissimum memorare Institutum disciplinarum paedagogicarum, omnibus patens, eidem accrevisse — anno MCIVILXV, Augusta Taurinorum relicta, in aedibus permagnis, ornatis, instructis Romae est feliciter collocatum.

Huic Athenaeo Nosmet ipsi, optatum Ioannis XXIII, Decessoris Nostri rec. mem., ad effectum deducentes, Pontificium Institutum Altioris Latinitatis commisimus ac deinde addidimus, quo responderetur « ei, qua Ecclesia angitur, sollicitudini inter clericos studia Latinitatis promovendi eiusque magistros instituendi » (Alloc. ad Salesianos sodales in Pont. Athenaeo eorum habita 29 oct. 1966: A.A.S. 58 (1966), pp. 1164-1165). Utroque eiusmodi Instituto, Paedagogico scilicet, quo « ars artium » a Salesianis, quasi domestico usu in ipsam assuetis, docetur quodque hac aetate florere cognoscitur, et Latinitatis schola, quae, nonnullis difficultatibus pro huius saeculi moribus circumsaepta, ad exoptatum profectum niti videtur, eidem magno disciplinarum domicilio Salesiano peculiaris indoles et commendatio inter consimiles Romanos doctrinarum sedes accedunt.

Cuius quidem Athenaei Facultates omni sollertia et industria praestarunt operam ad illam studiorum superiorum promovendam renovationem ac progressionem, quam Sacra Congregatio pro Institutione Catholica, attentis auspiciis ac praeceptis Concilii Vaticani II, diligenter efficiendam ac provehendam constituit.

Nec praetereundum hoc esse videtur, quod ad eius vitalitatem pertinet: praeter scilicet quinque Romae erectas Facultates, in numerum conferri etiam Sacrae Theologiae sectionem, quam dicunt, Augustae Taurinorum conditam, Pontificiam Facultatem Disciplinarum Educationis a Filiabus Mariae Auxiliatricis in eadem urbe Augusta Taurinorum institutam atque cum Pontificio Athenaeo Salesiano consociatam, decem deinde Salesianorum Instituta ad theologicos cursus peragendos destinata, sacrae theologiae Facultati ipsius Athenaei « affiliata », et in variis Europae, Asiae et Americae regionibus distributa; atque fore spes est ut et alia proxime his annumerentur.

Pontificium igitur Athenaeum Salesianum efficacem vitam exercet et naviter operatur in toto fere terrarum orbe ea mente, ut viis et rationibus, quae proprie ad Studiorum Universitatum magisteria spectent, doctrinis iam quadamtenus formatorum institutionem promoveat iuxta peculiarem illum sancti Fundatoris spiritum, qui « systemate praeventivo », quod vocant, explicatur, quique germanam suam naturam et vim ex Evangelio non sine divino consilio haurit.

Denique recens Speciale Salesianorum Capitulum Generale decrevit, ut Pontificium Athenaeum Salesianum, pastoralibus obtemperando Concilii Vaticani II praeceptis, singulari ratione sibi proprium haberet doctrinas, ad apostolatum maxime pertinentes, penitus pervestigare et collustrare, instante spectata necessitate iuventutem christiane instituendi, necnon postulationibus attentis hanc institutionem scientifice fulciendi, ita ut fructuosus dialogus cum mundo hodierno instaurari possit.

Cum ergo religiosa ista Familia de optimis studiis bene meruerit et spes effulgeat fore, ut, novo sibi Pontificiae benignitatis munere collato, novas utilitates ea in hac regione Ecclesiae et humanae afferat consortioni, Nos motu proprio et Apostolica auctoritate decernimus atque pronuntiamus Pontificium Athenaeum Salesianum, legitime erectum atque iisdem S. Ioannis Bosco filiis creditum, nunc et in posterum PONTIFICIAM STUDIORUM UNIVERSITATEM SALESIANAM esse nuncupandum; pariterque usque adhuc dicebatur appellatio in Statuta et leges Athenaei, inducatur, quae quidem vi sua pergunt valere.

Quaecumque vero a Nobis hisce Litteris motu proprio datis decreta sunt, ea omnia firma ac rata esse iubemus, contrariis quibusvis nihil obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, in festo Beatae Mariae Virginis Auxiliatricis, die XXIV mensis Maii, anno MCMLXXIII, Pontificatus Nostri decimo.

PAULUS PP. VI


*A.A.S., vol. LXV (1973), n. 9, pp. 482-484

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana