Index   Back Top Print

[ ES  - LA ]

DISCORSO DI PAPA PAOLO VI
ALLA CONGREGAZIONE DELLA MISSIONE

Sabato, 31 agosto 1963

 

Dilecti filii.

Laetitia, immo honore plane afficimur, dum tot tamque egregios moderatores atque Sodales Congregationis a Missione coram admittimus, rite absoluto tertio et tricesimo Generali eorum Conventu; itemque gratum animum Nostrum palam facimus, ob pietatis obsequium hac data opportunitate Nobis exhibitum, cuius pietatis indicia et nuntia probe fuerunt verba, quae Generalis Praepositus nuper apud Nos fecit.

Vestrae Religiosae Familiae ortus in mentem revocat Sanctum Vincentium a Paulo. Ecclesiae Catholicae decus praestantissimum, qui cleri sanctimoniam atque caritatis opera erga proximos - praesertim egenos atque miseros - magnifica impulsione fovit, novis invectis huiusmodi apostolatus formis atque instrumentis, inter quae primum tenent locum praeclara ista atque bene merita Sodalitas vestra, atque vulgatissima illa nec minore laude digna Societas Filiarum a Caritate, quae appellatur.

Quam ob rem, dum tam radiantem virtutum fulgorem, ab ipso Evangelio profectum, ac tantum actuosae sanctitatis vigorem contemplamur, facere non possumus, quin penitus moveamur. Immo magis magisque animo commovemur, dum rerum consideramus eventus, plus quam tria saecula habitos, quibus Vincentianae institutionis fidelis progressus et auctus conspiciuntur, eiusque parta merita celebrantur: merita dicimus, insigni operum, exemplorum ac ministeriorum consuetudine sibi comparata, quae non modo eandem Congregationem, verum etiam universam collustraverunt Ecclesiam, quaeque christiani nominis splendorem in profanos etiam campos diffuderunt.

Hac igitur data occasione, qua Nobiscum convenitis, facere non possumus, quin gratias vobis agamus ob spiritualia haec bona, quae e Vincentiana sacerdotum familia, veluti e limpido atque inexhausto fonte, in Sanctae Ecclesiae utilitatem et in civilis societatis emolumentum proficiscuntur; itemque, ut par est, de hoc beneficio, maximi pendendo, animum Deo gratum profitemur, eumque supplices exoramus, ut eiusdem Sodalitatis salutarem efficacitatem servet atque provehat, ad huius aetatis necessitatibus, quae haudquaquam remiserunt, apte respondendum.

Nostrum autem praeconium insignis Vestri sacerdotalis Sodalicii praeteritas ac praesentes tantum laudes considerare nequit, sed in futuros quoque ausus protenditur, ideoque, hortationes et vota a Nobis requirit, quem ad modum poscit sincerae ac paternae caritatis affectus: quam ob rem pectoris Nostri sensus vobis pandimus, ut ad triplex fidelitatis officium vos adhortemur.

Ac primum omnium vobis dicimus: traditas a Conditore vestro vivendi normas fidelissime persequimini, quae evangelica sapientia atque Christi imitatione imbuta sunt; supernaturales illos thesauros orationis, gratiae et sanctitatis indemnes servate, quibus vestra Congregatio semper praestitit, indeque peculiarem sumpsit formam atque figuram; certas, definitas et canonicas leges, quibus ista Familia intus solide firmata est et externorum operum efficacitatem est consetuta, sanctas integrasque custodite; novarum rerum minime cupidi sitis, sed sedula prudentia vestrae regulae immutationes perpendite, quae haec tempora ob nova rerum adiuncta et usus vitae inducendos forte suadeant, quaeque summa Ecclesiae Auctoritas providas ac lecitimas in posterum iudicaverit.

Praeterea eodem fideli studio sollicitam date operam cognoscendis atque allevandis hominum corporis atque animi necessitatibus, quibus hodierna aetas laborat. Curam atque propensam voluntatem servate, quae pauperes, aegrotos, derelictos atque errantes spectant; vestrorum animorum sollicitudo pateat sive ad singulorum hominum, sive ad universae societatis necessitates; neque illic studia vestra desint, ubi homines magna cum animi exspectatione et dolore atque interdum non sine erroribus, ad humaniorem rerum ordinem contendunt.

Denique adsidua fidelitate in exemplum praestate erga Catholicam Ecclesiam, quam semper decet atque oportet aestimemus, diligamus, adiuvemus ut filii, milites, apostoli atque sancti. Hoc vobis proponite, quod in vestrum decus maxime vertet, ut nemini cedere patiamini in huiusmodi generosa amoris professione, quam praesens hora, grandis sed discriminis plena, omnino postulat. Quae quidem professio, hac de causa, tanto magis optanda est, quanto supernorum meritorum est fecundior.

Hos paterni animi sensus atque vota confirmet Apostolica Benedictio, quam vobis coram adstantibus, sodalibus vestris itemque operibus iisque omnibus, quibus caritas vestra addicta est, dilargimur; eamque efficacem reddat Christus Iesus, cuius nomine eandem impertimus.

                      



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana