Index   Back Top Print

[ LA ]

DISCORSO DI PAOLO VI
NELL'IMMINENZA DEL «MILLENNIUM POLONIAE»

Sabato, 13 novembre 1965

 

Venerabiles Fratres,

Paterno solacio semper afficitur animus Noster, quotiescumque coram excipimus sacros Ecclesiae Pastores, qui praecipui adiutores Nostri sunt ac Nobiscum sollicitudinem de Ecclesia universa tam prope participant. At praesentia vestra, Venerabiles Fratres, qui, in patriam vestram mox redituri, tam amantibus verbis observantiae vestrae testimonia Nobis modo praebere voluistis, praesentia vestra, dicimus, eiusmodi est ut novam eamque exspectatam afferat laetitiae causam.

Siquidem coram Nobis adstant carissimi ac dignissimi Poloniae Episcopi, per quos veluti ante oculos conspicimus nobilissimum illum populum, quem inde a iuventute peculiari amore diligere assuevimus; eius enim intrepidam fidem, pietatis ardorem fideleque obsequium erga Apostolicam Sedem, olim inter vos commorantes experiendo cognovimus, earumque virtutum recordatione haud parum etiamnunc recreamur.

Feliciter etiam id accidere putamus, quod licet Nobis vestra perfrui praesentia in festo Sancti Stanislai Kostka, qui in Ecclesia flos sanctitudinis exstat e Polonia editus. Id Nobis in mentem sponte revocat immortala glorias vestrae gentis, qui in catholica fide tuenda amplificanda tam insignia merita per omne tempus sibi comparavit. Quas quidem glorias, patribus vestris in primis merito tribuendas, hodie digni nepotes non minore religionis studio renovare contendunt. Nos autem cum animadvertimus hoc praeclarum catholicae fidelitatis exemplum, quod greges Vestri coram universo mundo nostris temporibus praebent, profecto fatemur id Nobis inter gravissimas sollicitudines magno solacio esse, ac minus onerosum reddere apostolici ministerii pondus, quod Nostros aggravat umeros.

Volumus, Venerabiles Fratres, ut per vos innotescant christifidelibus vestris hi paterni animi Nostri sensus, quos coram vobis aperte pandimus. Sciant hi filii Nostri, Vicarium Christi ad eos assidue cogitationem convertere, pro eis Deum enixe rogare iisdemque peramanter benedicere.

At aliud est quod hac oblata opportunitate perplacet significare vobis. Scilicet cupimus rursus et quidem viva voce effusas gratias persolvere Poloniae populo, ob insignes pietatis significationes, quibus christifideles Vestri publice privatimque labores Concilii Oecumenici prosequuntur, atque ad eius felicem exitum a Deo impetrandum auxiliatricem conferunt operam. Probe nostis, enim, quam saepe et quam instanter ad communes fundendas preces christianum populum advocaverimus. Neque ignoratis quantam spem in his precibus nunc praesertim collocemus.

Iamvero in admirando illo precantium vocum concentu, qui ubique gentium pro Oecumenico Concilio ad caelum extollitur, asseverare non dubitamus vocem Poloniae catholicae resonare gratissimam, suavissimam. In hoc communi nisu, ad quem christifideles universos compellimus, vos a nemine alacritate vinci voluistis. Ac revera veluti ante oculos Nostros Versari videntur publicae supplicationes in singulis dioecesibus et paroeciis vestrae patriae indictae; vigiliae conciliares, ut dicitis, tam frequenti populi concursu celebratae; caritatis et paenitentiae opera ultro libenterque suscepta; ac praesertim piae peregrinationes ad urbem Claramontanam, ubi fidelium multitudines, ante Deiparae prodigialem imaginem, maternum Virginis patrocinium implorare non cessant. Haec omnia considerantes, facere non possumus quin laudemus pastoralem sollertiam vestram, Venerabiles Fratres, qui tam sollerter, tam scite greges vestros docuistis, actuose participare vitam catholicae Ecclesiae, tibicumque Sponsa Christi sancta Dei certat certamina. At non minore laude prosequimur christifideles vestros, qui tam prompte pastoribus suis obtemperant, et quorum apostolicus afflatus non iam concluditur intra fines patriae suae, sed ad omnes spirituales necessitates patet, quibus aetas nostra laborat.

Quod denique de sacro Poloniae Millennio, proxime adventante anno a vobis sollemniter celebrando, mentionem facere cupiistis, id Nobis commota cum animo oblectatione perceptum est. Novimus sane vos indefatigata sollertia atque diligentia plures iam annos operam contulisse, ut populus christianus, vobis concreditus, mente et animo sese ad magnum illud commemorandum eventum digne opportuneque pararet; atque e flagrantibus verbis, quae dilectus Filius Noster Stephanus Cardinalis Wyszynski ad Nos fecit, iterum iterumque certiores facti sumus, quae quantaque sit apud vestrates exspectatio sacrae illius celebritatis, quae in historiae vestrae fastis albo prorsus lapillo signanda erit. Nobis plane videtur maxime congruisse, ut frequentes pietatis exercitationes, de quibus locuti sumus, quae scilicet ad felicem Concilii Oecumenici exitum deproperandum apud vos habitae sunt, hoc tempore fierent: etenim, trepidum hoc Millennii veluti pervigilium nullo aptiore ac digniore modo traduci poterat, quam ut vos adhuc fecistis, qui flagrantius in dies vestros christianos greges ad preces piaque opera multiplicanda exhortamini, ad virtutes atque ad voluntariam castigationem excitatis, ad melioris aevi spem sollertissime erigitis.

Nec minus laeto faustoque auspicio evenire putamus, ut huiusmodi commemoratio, historiae digna, vel ipso tempore fiat, quo, post celebratum Oecumenicum Concilium Vaticanum Secundum, eius decreta et placita in omnibus terrarum orbis dioecesibus ad rem deduci strenue libenterque curabuntur.

Haec dum animadvertimus, vota iam nunc ex animo pro vobis suscipimus, ut proxime celebrandum Poloniae sacrum Millennium laetis fructibus ditetur: Vestri dilectissimi greges, suae christianae dignitatis conscii, atque pervetustam ac nitentem hereditatem servantes, e praeteritis saeculis acceptam, firmiore usque vinculo vobis, eorum sacris Pastoribus, adhaereant, ut Dei gloriam et sanctae Ecclesiae decus semper promoveant; quod procul dubio in civilis etiam societatis utilitatem redundet oportet. Sacerdotes, quorum adiutrice opera tanta cum utilitate fruimini, in sacro ministerio exercendo sese in omnibus praebeant «exemplum bonorum operum, in doctrina, in integritate, in gravitate» (cfr. Tit. 2, 7); fideles, quantum in ipsis est, pro viribus adlaborent ad Dei regnum in terris prolatandum; iidemque, ut verbis utamur Constitutionis Apostolicae «De Ecclesia», a Concilio Oecumenico Vaticano Secundo parata, «spiritu evangelico ducti, fermenti instar ad mundi sanctificationem velut ad intra conferant, sicque praeprimis testimonio vitae suae, fide, spe et caritate fulgentes, Christum aliis manifestent» (De Laicis, n. 31).

Venerabiles Fratres!

Haec vobis bene precando ominantes, vestram laetitiam Nostram esse reputamus, vestros labores vestrasque sollicitudines et anxietates participamus, nihil aliud cupientes, nisi ut, quod pastorali vestra sollertia excogitavit efficiendum, id spiritualem effectum plene consequatur. Quam ob rem vos vestraque omnia omnipotenti Deo commendamus, deprecatrice Virgine Maria, Poloniae suavissima Regina, ut solaciis semper abundetis, «instructi in caritate et in omnes divitias plenitudinis intellectus, in agnitionem mysterii Dei Patris et Iesu» (Col. 2, 2.).

Quae vota Apostolica Nostra Benedictio confirmat, quam vobis singulis universis peramanter impertimus, atque ad vestras dioeceses pertinere ex imo pectore cupimus.

                                    



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana