Index   Back Top Print

[ LA ]

DISCORSO DI PAOLO VI DURANTE L'ADUNANZA
DELLA COMMISSIONE CENTRALE POST-CONCILIARE

Martedì, 24 maggio 1966

 

Venerabiles Fratres,

Laeto admodum animo huic coetui Nobis interesse placuit, per quem vestra centralis Commissio «de coordinandis post Concilium laboribus et Concilii Decretis interpretandis» conventibus Commissionum Post-Conciliarium, qui ad hunc diem habiti sunt, finem imponit.

Concilium Oecumenicum Vaticanum secundum, ut adhuc commoto cum mentis affectu meminimus, sollemnissimo ritu die octavo mensis decembris superioris anni ad optatum exitum pervenit, idque tam flagrantibus caelestis caritatis indiciis, ut cogitarent omnes, novam veluti Pentecosten in Ecclesia Sancta iterum esse factam. Concilii vero decreta nunc ad formam rediguntur normarum iuris, quae ubique gentium obtineant vim, atque adeo omnes sua auctoritate obstringant; quam ob rem decreta illa germanae normae fient quibus christianae vitae actio atque exercitatio dirigatur, eademque in leges atque praecepta convertentur, quibus ecclesiastica vita nostrae aetatis necessitatibus, prout apostolatus rationes postulant, aptius maturiusque respondeat.

Temporis interiecto spatio, quo legis vacatio viguit, Commissiones Post-Conciliares, quas appellant, a Nobis institutae, in concreditum opus egregie atque impense incubuerunt, sive ut documentorum textus exararent, quae auctoritate Nostra postea edenda curabimus, sive ut novas conficerent normas, sicut Concilii Patribus placuit. Quarum Commissionum labores Nos attento studio sumus prosecuti.

Postquam vero illae sua munia accurate absolverunt, vos, venerabiles Fratres, in unum convenistis, qui in Centralem Commissionem ad commemoratos labores coordinandos atque ad decreta recte interpretanda allecti estis, qua rerum experientia, sapientia atque virtute polletis. Vestrum praecipuum munus in id spectavit, ut ea consilia, de quibus deliberatum est, in unum coalescerent, impulsionem ad effectum consequendum acciperent, atque unitatis et ordinis veluti sigillum magni reputandum obtinerent.

Postquam autem tempus elapsum est, quo data est opera normis statuendis atque deliberandis, nunc easdem normas in rem gradatim deducere oportet; scilicet procedendum est ad morum renovationem, ad instituta temporum necessitatibus aptanda, ad mutuas vitae rationes in melius ordinandas, ad fovendas necessitudines et colloquium inter Pastores et greges, ita ut in Cristo, Supremo nostrarum animarum Pastore, omnia opportune renoventur atque instaurentur.

Cum proxime sacra accedant Pentecostes sollemnia, quae efficiunt ut Christi Vicarii animus solacium Divini Paracliti eiusque opem atque praesentiam in antecessum praegustet, pergratum Nobis sane est flagrantissima vota facere, ut Spiritus Sanctus excitet in omnibus christianae renovationis proposita, recte agendi voluntatem confirmet, animosque permoveat ad evangelicae perfectionis iter alacriter terendum, sub ductu Illius, cui ex ipsius Dei mandato, munus concreditum est dominicum gregem moderandi, docendi, pascendi atque sanctificandi.

Haec ut prospere eveniant, Omnipotenti Deo preces admovere non cessabimus, ac dum vobis impensissimas gratias agimus de labore peracto, Apostolicam Benedictionem, in caelestium gratiarum auspicium, vobis singulis universis ac vestris gregibus peramanter in Domino impertimus.

                                              



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana